Annus
2 0 0 8


INTER POCULA EXCOGITATI PRIMI HORTI NATIONALES BELGICAE

INTER POCULA EXCOGITATI PRIMI HORTI NATIONALES BELGICAE

Hoge Kempen sive reditus silvae in carbonifodinas

Res coepta est ab Ignatio (Ignace) Schops necnon collegis eius anno 1997 in caupona quadam, ubi cerevisiam colere solebant incolae regionis Flandricae, prope ad limites Germaniae et Bataviae sitae, ubi olim putei carbonales florebant et postea, carbone iam deficiente, homines sine labore.

- At fortasse hortos nationales hic faciemus? - rogavit Schops compotatores, quorum multi, nisi omnes, eum tunc delirare putaverunt. Minime autem hodie: ecce studiis huius hominis pertinacis, ab anno 2006 patent in Hoge Kempen ad Genk philotheoris primi in Belgica horti nationales, superficie fere 6.000 hectarearum, ubi inter sex milia generum florae et faunae inveniuntur etiam rarissima, ut caprimulugus, nonnullae species serpentium necnon grillorum. Terra, ubi ante decem annos vanae fodinae collesque sabulonis oculos perterrebant, hodie asylum praebet animalibus plantisque, quibus aliter in civitate densibus viis autocineticis transsecta vix loci manent ad propagandum. Colles sabulonis comata silva pinaceta tegit ac planities olim deserta nunc pratis ericae abundat.

Maxime pertinaciam Ignatii Schops adiuverunt subsidia autonomae regionis Flandriae et imprimis 28 miliones euronum 'oeconomiae restituendae' dati, quae summa ter tantum erat quam subsidiorum oecologicorum. Pecunia tamen non frustra esse soluta etiam oeconomico sensu videtur, nam causa hortorum nationalium iam plus quam quadringentes (400) homines quondam sine labore munus invenerunt ut silvarum custodes aut potius in 'infrastructura periegetica' variis muneribus laborantes, exempli gratia escam coquentes aut purgantes deversoria, in quae mutati sunt currus traminum olim carbonem vehentium. Quadringentis milibus (400.000) philotheorum praeterito anno huc ad hortos visendos adductis, burgimagistri vicinorum oppidorum volunt nunc regionem tutelatam ad sui limina expandi. Ubi quoque pretium soli citissime crescit, nam multi urbium incolae hic domos aestivales sibi in vicinitate hortorum struere volunt.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae