Annus
2 0 0 8


POCULUM CAFFEI PRETIO 50 LIBRIS

POCULUM CAFFEI PRETIO 50 LIBRIS

Stercus carissimum omnium

O tempora, o mores! Cives Londinenses bibere nuntiantur caffeum pretio quinquaginta librarum per poculum! Non satis id - fabae caffei illius e stercore animalis cuiusdam colliguntur!

Peter Jones, domus obsonatoria Londinii bene nota, praebet mixturam caffei nomine Caffe Raro pretio incredibili 50 librarum per poculum. Est tamen hoc caffeum insigne: omnem enim fabam eius a civeta quadam (mammali scilicet cattoido nomine Linnaeano Civettictis civetta, cuius pictura a laeva parte datur) primum inhaustam esse, deinde per intestina animalis iter fecisse et postea inter stercore esse inventam diligenterque collectam.

Civettis - quae animalia in feris tractibus Africae et Austro-Occidentalis Asiae habitant, sed etiam a cultoribus in terris magis ad Boream iacentibus claustris tenentur - inter aliam escam dantur fabae rari generis coffei in insula Iamaica culti, nomine Blue Mountain, necnon maxime luxuriosi coffei Sumatranae, Kopi Luwak - his civettae in silva vitam agentes delectari dicuntur, colligentes tantum bacas maxime maturas. Quae fabae in intestinis animalis actu enzymarum partim consummuntur necnon colore samiteo, sapore autem quasi socolateo fiant.

Quas qualitates servent etiam stercori immixtae.

Annuatim tantum 500 chiliogrammata caffei Kopi Luwak in Sumatra colliguntur; pretium chiliogrammatis huius fabae esse usque ad 324 libras.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae