LIBER,
LIBER, QUI EXPLANAT, CUR RES DIURNARIA HODIE TAM MALE
SE HABEAT
De gustibus lectoris...
Utrum fallant diurnarii an non, iam longe inter
lectores ephemeridum contenditur. Aut fortasse rectius, utrum
fallant omnes?
Investigationibus huius rei
peractis Nick Davis, rei diurnariae peritus universitatis
studiorum urbis Cambrianae Cardiff, respondet: fallunt non omnes,
sed saltem duae trium partes. Ita enim patet ex simplici
computatione: hodie numerus diurnariorum in insula Britannia plus
minusve idem est, ut erat ante viginti annos. Ab hoc tempore
tamen numerus paginarum omnium actorum diurnorum periodicorumque
(cum appendicibus oblectatoriis, foliolis, paginis
interretialibus etc.) ter tantum est ut ante dua decennia esse
solebat. Rebus sic stantibus idem numerus hominum ter tantum
symbolas scribere debent, quod perficere natura pigri diurnarii
aliter non possint quam fallendo, res insolitas e mente inveniedo,
res veras nimis mirifice describendo...
Maximo hic periculo esse istos "advocatos diaboli"
sive societates relationibus publicis curandis (notae acronymo PR
ab Anglicis verbis 'public relations'), qui de otio somniantibus
diurnariis suos productus praebent (aut fortasse suorum
clientorum - negotiationum mercatoriarum), suadentes, ut haec
scripta parum mutata prelis tradant oratione recta, sine
coniunctivo mentis alienae. Secundum Davis 60% symbolarum in
ephemeridibus Angliae sunt copiae aut aliarum symbolarum aut
documentorum PR.
De mala qualitate scriptorum actorum hodiernorum iudicat Davis:
verum, malae qualitatis sunt; ita ut gustus lectoris hodierni. Et
quasi addit sententiam: decipi si mundus vult, decipiatur.
* Nick Davies, Flat Earth News: An Award-Winning Reporter
Exposes Falsehood, Distortion and Propaganda in the Global Media.
(Nuntii terrae planae. Praemiatus relator adaperit mendacia,
distortionem factorum et propagandi studium in re diurnaria
mundana. Domus editoria: Chatto & Windus. Numerus
paginarum: 416. Pretium in Britannia: 17,99 librarum.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|