Annus
2 0 0 8


Michaël Clayton

Michaël Clayton

(Michaël Clayton - Civitates Americae Unitarum MMVII)

Pellicula filmica a Tony Gilroy directa, ab eodem in scaenam reducta et exstructa, imagines curavit Robert Elswit, musicam curavit James Newton Howard, produxerunt Sydney Pollack, Jennifer Fox, Steve Samuels, Kerry Orent, partes maximi momenti egerunt George Clooney (Michael Clayton), Sydney Pollack (Marty Bach), Tilda Swinton (Karen Crowder), Tom Wilkinson (Arthur Edens).

Sunt qui putent Georgium Clooney, praeclarum histrionem Americanum, et specie et peritia inter optimos cinematon actorum aevi nostri esse. Qui in hac pellicula filmica partes agit Michaëlis Clayton patroni Novi Eboraci, qui scelera locupletum clientum peritissime et rerum veritate adulterata et documentis subiectis operire didicit. Aleae immoderate deditus, aere alieno oppressus, nulla ratione laborem suum deserere potest. Cum autem ab illo officina chemica defendenda est, quae plantarum pharmacum operariis perniciosissimum vendidit ideoque ante iudices delata est, intelligit Michaël conscientiam suam eo non pervenisse, ut talium facinorum particeps fiat.

Paulum differt fabula ab illis iam in multis pelliculis filmicis demonstratis: primus actor, labore sordido extenuatus, viam redemptionis in semetipso requirit et invenit. Sed hic duo adduntur, et Georgii Clooney ingenium et usus verorum documentorum ab auctore ipso collectorum, quorum gratia magnae chemicalium societates a gravissimis accusationibus indemnes elabi potuerant: quae testimonia director Antonius Gilroy tum obtinuit, cum pelliculam "Diaboli patronus" (The devil's advocate) dirigente Taylor Hakford conficeret. Ita fabula herois minime innocentis, qui se suamque dignitatem redimit, sub animi commutationis specie ostenditur: homo tum libertatem cum rectam conscientiam reperit neglecta scelerum nefastorum societate.

Facies Georgii Clooney paulatim mutata, dum tituli finales praetercurrunt, totam animi conversionem mira cum simplicitate demonstrant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae