QUALEM ESCAM NOBISCUM IN ALIOS PLANETAS PORTABIMUS?
QUALEM ESCAM NOBISCUM IN ALIOS PLANETAS PORTABIMUS?
Propitium esculentum
Est hoc quartum maxime populare in mundo esculentum,
post maizium, triticum et oryzam, sed his omnibus comparatum
multo salubrius se praebet, continet enim omnem fere materiam
homini ad vitam sustinendam necessam.
Eo vescentes possimus satis
longe vitam agere omnibus aliis victualibus privati. Necnon
oeconomice magis ceteris idoneum se praebet, lucrum per hectaream
agri dans maius tribus supradicitis. Nullo modo ergo intellegi
potest, cur non tam "nobile" a multis hodie habeatur,
quam maizium aut oryza.
De solano tuberoso sive pomo terrestri agitur, nostro vetero
amico, primum in Andibus ab Indianis cultum, unde nomen eius 'patata'
(quo etiam nonnulli Latinistae utuntur). Europaeis
primum suscpiciosum videbatur: putabant id aut aphrodisiacum esse,
aut venenum, aut materiam lepram efficientem. Lente tamen gratiam
nostratorum sibi vicit ut optimum famis remedium (regina Gallorum
Maria Antonina flore solani tuberosi crinem ornare solebat), ita
ut nonnullae gentes nihil fere prater poma terrestria in agris
colerent. Quod semel saltem effectum habuit horribilem, nam morbo
quodam pomis terrestribus anno 1845 in Hibernia (Irlandia)
laborantibus circiter milio hominum mortui sunt et alius milio ad
emigrationem coacti.
Mox fortasse renascentiam gloriae pomi terrestris videbimus,
sit id enim, secundum scientistis, maxime idonea esca ad colendum
in stationibus cosmicis.
* John Reader, Propitium esculentum: pomum terrestre in
historia mundi (Propitious Esculent: The Potato in World
History), domus editoria Heinemann
Scripsit Stanislaus Tekieli
|