Annus
2 0 0 8


SUMMARIUM

SUMMARIUM

Slavomirus Ferrariensis (vulgo Shuty), qui in hac „Lampade” narrat de suis operibus Paulo Dunin Wąsowicz, pluribus modis quam ceteri scriptores conatur mentem suam exprimere. Non solum enim libros scribit, sed etiam pelliculas cinematographicas et fabulas modo „Bibliorum pauperum" pictas facit. Sedem quoque in Diaeta a factione pessimae notae propositus in comitiis petivit non ut de re publica deliberaret, sed ut ostenderet, quam vana atque ridicula essent ea, quae a proceribus civitatis nostrae agerentur.

Mihi quidem magnopere placet eius liber interretialis, cuius titulus est Insula. Non habet is neque initium neque finem. Lectori datur elenchus familiarum, quae habitant in multis tabulatis magnae domus. Nomine electo possumus habitationem intrare et legere fabulam de eius incolis. Videamus, quid scribatur de Hyacintho Fabiano, habitatore sexti tabulati:

„Haec pupa est Monica. Monicae sunt cincinni et stola. Illa autem pupa est Lilianula. Lilianulae sunt taeniae et pallium. Quot pupas vellet habere Hyacinthus? Permultas.

– Pupae, pupae! – dicit secum Hyacinthus. – Lilianula habet faciem terribilem, sed magnas mammas et cunnum, qui mundo cognoscendo studet. Ei mentulam meam bene aptabo. "Potes amare deas, sed futuere debes, quod queas". Hoc cogitans Hyacinthus it recta via ad Lilianulam".

Stilus huius loci alludit ad stilum libri, ex quo multae generationes Polonorum usum litterarum didicerunt, nempe Elementarii Mariani Falski. Lectori Polono haec versio Latina etiam obscenior ipsis verbis auctoris videbitur, quia vox „pupa" Polonice nates significat. Nuper prelis exiit Christinae Kreyser utilissimum manuale linguae Latinae puellis et pueris tredecim annos natis aut paulo grandioribus destinatum. In prima lectione, ubi nomina primae declinationis introducuntur (hoc in loco in enchiridio ante octoginta annos edito legebatur: „Magna rana parvam ranam vituperat: – Vita ripas, filia, ciconiae ranas non amant!"), invenitur sententia: „Pupa parva, sed pulchra est". Nollem esse praeceptor, qui cum pueris primam classem gymnasii frequentantibus eam sententiam legeret. Sed non est, cur miremur dominam Kreyser, matronam venerabilem et angelica innocentia praeditam, tale periculum non vidisse.

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae