Annus
2 0 0 8


ALCOHOLIA NICOTIANAQUE ABHORRENTES IEMENITAE ALII VOLUPTATI SUBMITTUNTUR

ALCOHOLIA NICOTIANAQUE ABHORRENTES IEMENITAE ALII VOLUPTATI SUBMITTUNTUR

Tota terra folia manducat!

Apud Iemenitas si moraris, mox vides omnes fere homines ubique aliquid manducare.

Manducant in viis, officiis, apud biocolytas, manducant etiam in meschita. Res manducata autem folia sunt fruticis nomine cathae edulis, quae continet substantiam narcoticam (alcaloidem) cathynoniam, sit illa infirma neque vero sanitati noceat nisi ultra modum adhibita. Et hic difficultas, nam secundum calculationem periegeticae Polonae, Beatae Blaszczyk, quae pro ephemeride "Rzeczpospolita" relationes scribit, nunc in summa intermendia quemque Iemenitam manducare folia cathae septem octove horas cotidie, dum olim norma solebat manducare ea maxime duo tresve horas, diebus imprimis finis septimanae.

Multi Iemenitae putant catham manducare optimam medicinam esse contra paupertatem et taedium. Parentes gaudent folia huius plantae protegere pueros a submittendo aliis multo gravioribus consuetudinibus, ut sint alcoholia bibere aut nicotiana fumare. Multis aliis culturam fruticum cathae fontem esse lucri. Nonnulli putant usque ad 90% familiarum Iemenitarum ad domos suas arbustula fruticum cathae tenere.

Manducatio cathae magis magisque gratiam etiam in aliis terris sibi vincit. In Londinium aeroplanis importata (nam carpta spatio trium dierum consumi debeat) in foris stat 15 libris per chiliogramma. In USA, Canada et nonnullis civitatibus Europae, ubi venditio cathae prohibetur, clam importata etiam 400 dolariis emitur. In oris Arabicarum terrarum Sinus Adeniensis manducatio foliorum cathae ream putatur minoris solita consumptionis caffeae, quae minuatur ultimis in decennis, licet haec regio patria sit caffei culturae in orbe terrarum.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae