TERESIA ABVLENSIS
IOANNES A DEO
Monte Maiore Nouo, in oppido Portugalliae, Ioannes piis parentibus natus est anno millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto (1495). Adulescens et uir factus diu, scilicet usque ad aetatis annum quadragesimum, nequiuit decernere, quae sibi ars esset exercenda, proindeque pluribus laboribus successiue assumptis quaestum ac uictum sibi comparabat. Fuit itaque pastor, agricola, miles, adiutor seruorum itineransque uenditor primum in generali, postea sacrorum librorum atque imaginum Granatae, in urbe Gothohispaniae.
Vtique Granatae quodam die audiuit sacerdotem praedicantem ita ardenter, uti sentiret rem singulariter attinere ad ipsummet. Itaque, diuina operante uirtute, a laxiore uiuendi ratione reuocatus, coepit exhibere sanctitatis uestigia. Omnia sua bona erogauit in pauperes et uinctos, uitam instituens pauperem et humilem. Quae optime quidem conformabatur cum Euangelio, sed adeo non placuit plerisque ciuibus Granatensibus, ut illi Ioannem non solum putarent dementem, sed etiam eum conicerent in clausum ualetudinarium amentibus destinatum.
Illo tristi loco Ioannes transegit dies horribiles, saepe uidens, quam contemnerentur homines ibi reclusi, qui sibi ipsis derelicti, inertes ac desolati exspectabant mortem. Cum inde potuisset exire, firmiter decreuit facere conarique omnia, quibus uita hominum in ualetudinariis redderetur digna non solum humanâ personâ, sed etiam Christianâ. Hic demum inuenit eam uiam, quam ei delineauerat Dominus Iesus Christus.
Caelesti incenso caritate Ioanni contigit, ut Granatae duo conderet ualetudinaria, in quibus exstruendis illum adiuuabant parua quidem, sed multa piae plebis oblata. Quam, ut interesset bono faciendo operi, hortabatur dicens: ‘Facite bene, fratres’. Inde uidetur ortum esse uulgatum nomen Ioannis sociorum, cum quibus ille fundamentum posuit Ordinis Hospitalitatis: dicuntur enim Bonifratres. Optima administrant ualetudinaria, in quorum numero est Cracouianum, ad ripam situm Vistulae fluminis, et Romanum in Tiberina insula positum.
Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM
|