ERATNE AEMULATIO DUORUM INVENTORUM PURA?
ERATNE AEMULATIO DUORUM REPERTORUM PURA?
Quis vero telephonium invenit?
Sine
dubio Alexander Graham Bell homo est qui primus telephonium coram
publico monstravit, sit ille tamen quoque verus huius instrumenti
inventor? Diurnarius Seth Shulman, auctor modo in lucem dati
libri "The Telephone Gambit: Chasing Alexander Graham Bell's
Secret" (Cursus telephoniae inveniendae
sive secretum Alexandri Graham Bell), valde
huius rei dubitat atque putat hoc inventum Bell fortasse effectus
erat... furti!
Verum telephonii repertorem fuisse – ita
Shulman – aemulum Bell, virum nomine Elisha Gray. Quam rem
demonstrent annotationes ipsius Bell, quas usque ad annum 1976 ab
oculis alienorum occultas tenere familia inventoris iubebat.
E quibus notis pateat hoc primum in orbe
terrarum telephonema inter Bell et adiutorem eius Thomas Watson
in vicino conclavi manentem, quod quaesi inopinate evenerit, re
vera frustra finisse seu potius numquam fuisse. Demum duodecim
annos postea Wasintoniae Bell diploma inventionis telephoni
officialiter sibi poposcit alia methodo vocis inscribendi nunc
utens, lineamentum emitatri (emissionis instrumenti) simul
praebens. Simillime tamen lineamentum eodem tempore factum
inveniatur tamen in documentis Gray...
Anno 1878 in lite iudiciali de hac re a Gray
coepta Bell recusavit, quin ipse appareret.
Rebus ita stantibus cogitat Shulman optimo
in casu Bell fuisse velociorem amborum inventorum in cursu
diploma inventionis obtinendi. Pessimo autem casu eum furatum
esse repertum Grayanum.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|