Annus
2 0 0 8


HIEMS EST IN PROVINCIA TEMPUS "

HIEMS EST IN PROVINCIA TEMPUS "MESSIS TUBERUM"

Sues sequendo fungos quaerere

Mense Februario alii Saturnalibus - aut Ianuariopoli aut Venetiis aut Rhenaniae - se reddunt, alii - in Provincia (Provence) regione Galliae meridionalis - pretiosissimos fungos tuberes per agros lucosque quaerunt. Qua in re adiuti saepe sunt ab inquisitoribus in hac disciplina peritissimis, qui sunt canes huic rei aptati at imprimis... sues.

Iuste nuncupantur tuberes "adamantes nigri Provinciae". De sapore odoreque eorum gusta sunt varia, maxime tamen clari (et eodem pretiosi!) sunt sine dubio hi fungi fama optimorum aphrodysiacorum. Tempus "messis tuberum" durat a medio Novembre usque ad Martium. Maxime tamen his abundent querceta huius terrae Ianuario et Februario. Hoc tempore obliti sunt iam incolae Provinciales necnon peregrinatores aestatis tepidae cum pulcherrimis visu agris lavendulae, obliti sunt quoque optimi vini iuvenis mense Novembri gustati necnon olearum Decembre carptarum. In tabernis, cauponis atque mensis privatis regnat nunc tuber.

Qui ut optimus fiat, necessa sint: vicinitas quercus, solum calcarium valore pH 7 et insuper, ut credit hic vulgus, imbres diebus 24 Iunii (die sancti Iohannis), 14 Iulii et 15 Augusti necnon nonnullae tempestates tempore autumni.

Secundum periegeticos ephemeridis Polonae "Dziennik", pretio 170-200 euronum par hominum duos noctes pernoctare posse apud agricolas Provinciales, ientaculum cenamque ibi habere ac iter cum instructione tuberes quaerendi una cum hospitibus peragere. Quod pretium saepissime includet "certitudinem fungos inveniendi".

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae