Annus
2 0 0 8


De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)

De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)

Die 28 Ian. 1608 Neapoli natus est Ioannes Alfonsus Borelli, cui parentes fuerunt Michael Alonsus de Varoscio, miles Hispanus, et Laura Borrello seu Porrello. Hoc nomen gentilicium Ioannes sibi indidit. Quomodo is primos aetatis suae annos degerit, paene omnino ignoratur, qui tamen anno 1630 Romae Benedicti Castelli (1577-1643) auditor fuit adeo diligens, ut postea Euclidis illius Alexandrini celeberrima 'Elementa geometriae' et illud Apollonii Pergaei opus, quod est 'De elementis conicis', quibus in scriptis enucleandis egregiam Castelli navaverat operam, Borelli ipse commentatus sit.

Ex anno 1639 Borelli in universitate Messanensi mathematicam docere coepisse constat, Franciscum Maurolicum secutus, quem virum Messanensem "fortasse maximum geometriae cultorem inter omnes huius disciplinae studiosos, qui saeculo XVI vixerint" adserit Humbertus Bottazzini (in libro c. t. 'Scientiarum Historia', Mondadori, Milano, a. 2006, vol. I, p. 132). Haud dubie munere suo tam bene functus est Ioannes Alfonsus, ut a senatu academico Messanensi facultatem acceperit itinera suscipiendi ad eas Italiae urbes, quarum in academiis disciplina ratioque mathematica non sine optimo exitu doceretur. Quare Neapolim, Romam, Venetias, Florentiam se contulit Borelli, et viris harum urbium doctis explanavit quid ipse de Euclidis 'Elementis' censeret. Anno enim 1658 in lucem prodiit opus Borellianum, (1) c. t. 'Euclides restitutus sive prisca geometriae elementa, brevius et facilius contexta in quibus praecipue proportionum theoriae, nova firmiore methodo promoventur'. Hoc enim viri Neapolitani opere novem in libros dispertito compendiantur quindecim Euclidei. Iuvat fortasse, quo melius intellegatur quid de geometria deque similibus disciplinis censeret Borelli, depromptas ex huius operis prooemio sententias legere hasce: "Cum scientia sit certa et evidens cognitio rerum, et scientia sit progressus intellectualis ex notis ad ignota: procul dubio principia ex quibus ignotae conclusiones deduci debent, oportet, ut sint notiora illis [...] In hac controversia quid ipse sentiam amore veritatis libere exponam. Quia definitiones esse non possent principia scientiae, scilicet non producerent evidentissimam cognitionem nisi intellectui constaret earum certitudo et evidentia; at nemo evidenter percipere dicet illud quod exprimitur verbis obscuris et ambiguis, sed oportet ut sint propria, clare et expresse significantia naturam passionis rei definitae, et quare et quomodo distinguatur a qualibet alia". Putant quidam viri docti his verbis quandam contineri Alfonsi Borelli scientiae visionem plane cum illa Benedicti Castelli et maxime Galilaei congruentem.

Anno 1656 in universitate Pisana docere coepit Borelli, qui eodem tempore in aliarum studium rerum sagax industriusque incubuit. Cumque varios corporum caelestium motus exquirere averet atque a Leopoldo Medici, cardinale et fratre Ferdinandi II, Etruriae ducis, diaetas quasdam habitandas acciperet in Florentiae 'Palatio vetere' nuncupato et in arce Sancti Miniati sitas, quo facilius his e locis caelum inspiceret (telescopio sex metrorum longo uti poterat Borelli), aliud opus composuit, quod (2) 'Theoricae Mediceorum planetarum ex causis physicis deductae' inscribitur quodque duabus partibus constat, quarum prior maximi momenti habetur quippe quae multas astronomiae doctrinas iam pridem a Keplero, Brahe, Galilaeo explanatas quodammodo colligat et clariorem in ordinem adducat. Negat Borelli eis corporum caelestium motibus, qui 'orbitae' dicuntur, originem esse divinam; nullam adserit inesse differentiam corpora terrestria inter et caelestia; insuper principium inertiae adfirmat. His aliisque de causis Isaacus Newton in opere suo c. t. 'De mundi systemate' laudat Ioannem Alfonsum Borelli quoniam hic nonnullas summi Britanni viri doctrinas quadamtenus praecesserit.

Anno autem 1667 maxime quasdam propter dissensiones, quae Vincentium Viviani inter et Borellium ipsum ortae erant, hic Messanam revertit, dum eodem anno aliud opus edendum curat, quod est (3) 'De vi percussionis', quo multae investigationes plerumque ad corpora inter sese collidentia spectantes continentur. Attamen non defuerunt qui huic viro adversarentur, ut patet ex opella quadraginta circiter paginarum, (4) quae inscribitur: 'Responsio ad censuras R. P. Honorati Fabri S. I.', in qua leguntur et haec: "Et primo sicut haud miratus sum doctissimo philosopho peripatetico metaphysicis cogitationibus omnino addito displicuisse meam philosophandi methodum ab illis verbosis subtilitatibus alienissimam [...]". Porro in praeiudicatis opinionibus Honorati huiusque erratis interpretationibus refellendis Ioannes Alfonsus, cui veritas in primis maxime cordi erat, non sine quadam ironia procedit hunc in modum: "Absit tamen ut ego suspicer virum doctum, nobilem, religiosum et pium famam existimationemque meam invide maculare voluisse; potius credo, ut ab initio dixi, quod Vir ingenio nimis igneo praeditus aut oscitanter aut velocissimo cursu meum opus legerit [...] Nec aliorum adversariorum pertinaciam imitabitur, qui notissimum pronunciatum: quod scilicet percussio obliqua debilior sit ictu perpendiculari ad subiectum planum, in dubium potius revocare ausi sunt quam sua errata confiteri voluerint".

Dum scientiae varias Borelli provincias investigare pergit- vir enim fuit acerrimo praeditus ingenio, quare geometriae fere nihil et astronomiae et medicinae et chemiae et physicae ipsi ignotum esse adfirmari potest- eandem rem, ad cuius explanationem opus supra memoratum dicaverat, is tractavit ampliavitque opere (5) 'De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus' inscripto, quod, etsi novis careat inventis, nonnullas tamen observationes continet de barometro deque aeris pressu minime spernendas. Quoniam anno 1669 magna Aetnaeorum ignium eruptio acciderat, de qua viri docti non modo Itali, sed etiam Europaei plura scire cupiebant, librum non ita amplum composuit Borelli observationum tamen adeo penitiorum plenum, ut hic liber, qui (6) 'Historia et metereologia incendii Aetnaei' inscribitur, veluti primus vulcanologicae disciplinae tractatus non immerito habeatur. Opus autem gravissimum, quo omnes fere Ioannis Alfonsi de rebus mechanicis, physicis, medicis investigationes continentur, est (7) 'De motu animalium', cuius duae partes editae sunt annis 1680 et 1681. Et quamvis nonnullae Borellianae adfirmationes iam tunc erratae essent, nihilominus hoc opus inter maxima adnumerandum est, quae eo saeculo scripta sint. Pauci enim viri docti, qui in illarum disciplinarum studium incubuerint, methodum investigandi biologicam tam diligentius ac penitius adhibuerunt, sicut fecit Borelli, cui adstipulati sunt nonnulli amici et discipuli; hos inter eminuit Marcellus Malpighi (1628-1694), qui opere 'De viscerum structura' inscripto eandem viam ad secreta anatomica patefacienda ingressus est, quam ipse Borelli aperuerat.

Hic tamen postremos vitae suae annos, cum coniurationis cuiusdam adversus regimen Hispanicum susceptae particeps fuisse argueretur, ideoque eius bona publicarentur, primum in Calabriam (ubi fortasse rumor ortus est se Thomae Campanella filium esse), deinde in Urbem se conferre coactus est et heic hospitium invenit apud patres scholarum piarum, qui non sine auxilio pecuniario Christinae, antea Suetorum reginae et verisimiliter commotae ob gravem qua Borelli conflictabatur indigentiam, nihil intentatum reliquerunt ut opus illud, etsi postumum, tamen ederetur. Nam Ioannes Alfonsus Borelli pleuritidis morbo correptus die 31 Dec. 1679 mortem obiit et, sicut elegerat, in ecclesia eorundem sodalium supra memoratorum, sepultus est. (8) Magna epistularum pars, quas Borelli miserat atque acceperat, et alia huius viri scripta, variis in bibliothecis etiamnunc inedita iacent.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae