Annus
2 0 0 8


L’ALLÉGORIE DE MERLIN

MERLINI   ALLEGORIA

 

 

Textus cui titulus « Merlini allegoria » jucundissimus est atque risum movet. Etiam Arcanum profundissimum continet (ut titulus adfirmat), quia « antiqui poetae … non ad dicendas nugas scribebant et adspirationis eorum altitudo rebus ipsis par erat. Poetica figmenta et orationis festivitates tantum sunt verba tecta. Qua de causa, hic oportet lector omnia praejudicia exuat quae rationalismus mensque moderna in eum instillaverunt. »[1]

 

 

 

TEXTUS  ORIGO  HISTORICA

 

Secundum Johannem Ferguson[2], allegoria illa antiquissima est. Prima editio ante annum 1520um in lucem venit, in Vaticani manuscripto Marcelli Silber, cum Gebri Arabis textu juncta. Origo tamen, secundum eundem Ferguson, Alexandrina sive Aegyptiaca fuit.

Estne auctor Ambrosius Merlinus (Vo saeculo) an Merlinus Caledonius (VIo saeculo), personae vere semi-historicae ?

Ferdinandus Hoefer[3] allegoriam a Rachaidibi scriptam esse putabat.

Jacobi Van Lennep[4] sententia, allegoriae origo Arabica est.

 

Quis ergo est ille Merlinus, fabulae auctor et/vel actor ?

 

« Mos est Adeptorum ut sui transitus per hunc mundum vestigia conturbent  vel deleant. ‘Ambulator optimus est qui nulla relinquit vestigia’, scripsit Lao T’seu in tractatu doctrinali. »[5]

 

 

 

DE  TITULO  IPSO

 

Allegoria, (alloj agoreuw), est publica oratio, palam, in foro publico, in qua « aliis » verbis narrator utitur. Cur aliis verbis utitur ? Cur fictum in modum loquuntur poetae ?

 

« Fabula portentosa doctrinam cum fraude commixtam celat in illa Hermetis via, doctrinam in qua aurum cum lapillis commiscetur. »[6]

 

« Philosophi, cum scientiam suam indignis celare simul ac sapientibus tamen ostendere cupiant, eam cautissime allegorico modo explanant, in praecipuis artis suae rebus. Itaque asserebat Artephius artem ex toto cabalisticam esse cuius intellectui revelatio quaedam necessaria est. ».[7]

 

In allegoriae enim fine legitur : « truffa est optima inter stultos, et non truffa inter sapientes ». 

 

Quod ad nomen Merlini ipsum pertinet, nonne mirum est invenire, in nonnullis tractatibus alchemicis Latinis, ‘Merculinum’ ad mercurium monstrandum ?

 

Hoc scito, aliquid lucis allegoriae nostrae affertur : agitur de mercurii fortuna in Magno Opere alchemico. Omnia mala quae Merlinus patitur, sunt « ut passio resurrectioni suae necessaria»[8].

 

Legamus nunc allegoriam ipsam !

 

 

 

TEXTUS : MERLINI  ALLEGORIA,  profundissimum Philosophici Lapidis Arcanum perfecte continens.[9]

 

Rex quidam alios cupiens superare potentes, se contra eos praeparavit ad bellum. Cumque vellet equum ascendere, praecepit cuidam ex militibus suis, ut daret ei ad potandum de aqua, quam plurimum diligebat.

 

Qui respondens ei dixit : « Domine, quae aqua est illa quam quaeritis[10] ? »

Et Rex ait : « Aqua illa quam quaero aqua est a me plurimum affectata, et ipsa diligit me prae caeteris. »

 

Et ille perpendens, statim ivit et eam detulit ei. Rex autem accipiens eam, bibit et rebibit, donec omnia membra sua repleta sunt, et omnes venae eius inflatae, et tunc fuit valde discoloratus.

 

Hoc facto, dixerunt ei milites eius : « Domine, ecce equum, ascende si placet. »

Qui respondens dixit : « Sciatis me ascendere non posse. »

Dixerunt milites : « Quare non potes ? »

Respondit : « Quia sentio me gravatum et doleo caput, et ut mihi videtur omnia membra mea ab invicem dividuntur. Jubeo igitur vobis, quod ponatis me in cameram unam lucidam et ea constituatur in loco calido et sicco, continue temperato per diem et noctem et ita sudabo, et aqua quam bibi dessicabitur in me, et ita liberabor. »

 

Fecerunt ergo sicut Rex praeceperat eis. Completo vero tempore, aperuerunt cameram et invenerunt eum quasi mortuum. Parentes vero statim cucurrerunt ad medicos Aegyptiacos et Alexandrinos prae caeteris honorandos, et adduxerunt ad eum, narrantes eis secundum quod Regi acciderat. Qui quidem viso eo, dixerunt ipsum posse proculdubio liberari.

 

Et illi : « Quis vestrum erit magister ? »

Responderunt Alexandrini : « Nos si placet vobis. »

Dixerunt Aegyptii : « Non placet nobis, imo nos volumus esse magistri. Antiquiores enim vobis sumus, licet juniores videamur. »

 

Alexandrini vero consenserunt. Tunc dicti magistri acceperunt Regem, et dilaniaverunt eum in partes minimas, terentes eas, et miscuerunt cum medicinis suis humectantibus aliquantulum, et ita posuerunt ipsum aptatum in camera sua, in loco calido temperato, sicut prius, per diem et noctem. Hoc facto, extraxerunt eum quasi semimortuum et adhuc habentem aliquantulum vitae.

 

Quem videntes parentes eius, exclamaverunt dicentes : « Heu Rex mortuus est. »

Quibus medici dixerunt : « Non est mortuus. Nolite clamare, dormit enim, et jam incepit terminare. »

 

Acceperunt itaque ipsum iterum, et abluerunt eum aqua dulci, donec sapor medicinarum recessit ; et miserunt cum eo iterum de eadem medicina nova et posuerunt eum in loco suo sicut prius.

 

Et quando extraxerunt, tunc parentes eius fortiter clamantes dixerunt : « Heu Rex mortuus est. »

Quibus medici respondentes dixerunt : « Interfecimus eum ideo ut melior et fortior fiat in hoc Mundo post resurrectionem in die judicii, quam fuisset prius. »

 

Quod quidem parentes eius audientes, crediderunt eos esse truffatores, et statim abstulerunt eis medicinas suas, et expulerunt de regno. Hoc facto, loquebantur adinvicem, considerantes quid deberent agere de hoc corpore venenato et mortuo. Et convenerunt ut sepelirent ipsum, ne putrefieret, ac eius foetor nocumentum inferret.

 

Alexandrini vero medici hoc audientes iverunt ad eos et dixerunt : « Nolite ipsum sepelire, quoniam (si placet vobis) restituemus eum saniorem, pulchriorem et potentiorem quam prius. »

Tunc illi subridere coeperunt, dicentes : « Vultisne truffare nos, sicut et alii ? Sciatis quod nisi feceritis quod promittitis, manus nostras evadere non poteritis. »

 

Medici autem ad hoc se obligantes, acceperunt Regem mortuum, sicut alii dimiserunt, terentes eum, bene abluerunt, quousque nihil de medicinis aliorum remansit, et desiccaverunt eum. Deinde acceperunt partem unam Salis armoniaci, et duas de nitro Alexandrino, et miscuerunt cum pulvere mortui, et impastaverunt cum parum olei lini, et posuerunt eum in camera una facta ad modum crucibuli inferius perforati. Et sub foramen posuerunt aliud vas mundum ad modum crucibuli factum et dimiserunt eum ibi per unam horam. Deinde cooperuerunt eum cum igne insufflantes donec fuit penitus liquefactum, in aliud crucibulum descendens inferius per foramen.

 

Tunc Rex ita de morte ad vitam resurgens, magna voce clamavit, et dixit : « Ubi sunt inimici ? Sciant quod omnes interficiam, nisi mihi obedientes adveniant sine mora. »

Omnes igitur audientes, venerunt coram eo, dixerunt : « Domine, ecce parati sumus vestris[11] in omnibus obedire mandatis. »

 

Itaque ab illa hora ut antea Reges omnes et potentes aliarum regionum honoraverunt et timuerunt eum. Et quando volebant videre de mirabilibus eius, ponebant in crucibulo unciam unam Mercurii bene loti, et projiciebant desuper tanquam unum granum milii de ungulis vel de capillis, aut de sanguine suo et sufflabant leviter cum carbonibus, dimittebant eum infrigidari cum eis, et inveniebant lapidem qualem ego scio. De quo lapide projiciebant parum super Saturnum purgatum, et statim mutabatur forma eius sicut scio. De quo postea ponebant partem unam super decem Veneris, et erat totum unius coloris et bonitatis. Item aliter : Accipiebant dictum lapidem tritum et miscebant cum sale et Sole sicut prius, et liquefaciebant eum, et projiciebant dictos sales solutos in sero caprino, et tunc fiebat optimum ad omnia.

 

Custodi frater hunc Tractatum, et serva bene, quia truffa est optima inter stultos, et non truffa inter sapientes. Haec enim est via Regum trium dierum, quoniam parum laboris sustinentes, magnum lucrum desiderant obtinere.

 

Laudes Creatori maximo referamus, qui fidelibus suis gratuiter inspiravit, accidentia pro velle in substantiis transmutare, et ut quod in potentia rebus latitat, ad actum reduci valeat sapienter.

 

 

(Allegoriae Merlini finis)

 

 



[1] E. d’Hooghvorst, Le Fil de Pénélope, vol. I, La Table d’Émeraude, Lutetiae Parisiorum, 1996, p. 111.

[2] J. Ferguson, Bibliotheca Chemica, Kessinger Publishing Company, Montana, Civitatibus Foederatis, s.d.

[3] F. Hoefer, Histoire de la Chimie, Lutetiae Parisiorum, 1868, vol. I, p. 354.

[4] J. Van Lennep, Alchimie, éd. du Crédit Communal, Bruxellis, 1984, p. 121.

[5] E. d’Hooghvorst, Le Fil de Pénélope, vol. II, La Table d’Émeraude, Lutetiae Parisiorum, 1998, p. 2.

[6] E. d’Hooghvorst, o.c., vol. I, p. 30.

[7] Le Triomphe hermétique, in Bibliothèque des philosophes chimiques, vol. II, éd. Beya, Lutetiae Parisiorum, 2003, p. 161.

[8] Ibidem, p. 19.

[9] In lucem editus est textus in Manget, Bibliotheca chemica curiosa, Genevae, 1702, vol. II, pp. 191-192.

[10] Ut suspicatur est error : scribendum erat « quaeris ».

[11] Hic etiam melius fuisset legere « tuis ».

Scripsit Stephanus Feye



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae