PERSCRUTATIO LIBRI CICERONIS AENIGMA SOLVIT
PERSCRUTATIO LIBRI CICERONIS AENIGMA SOLVIT
Monam Lisam re vera Giocondam fuisse
Studiosis
Theodiscis contigit confirmare mulierem, cuius imaginem monstrat
pictura praeclara Leonardi da Vinci "Mona Lisa"
intitulata, re vera fuisse Lisam Gherardini, uxorem divitis
mercatoris Florentini, Francisci del Giocondo.
Ita fuisse iam diu suspicati sunt vitae
ingeniosi artificis periti, valebant tamen simul aliae sententiae,
e.g. subridentem feminam fuisse aliquam amasiam Leonardi aut
matrem eius. Non deerant etiam, qui affirmarent imaginem... ipsum
pictorem monstrare.
Nunc tamen aenigma solutum esse videtur
a studiosis Heidelbergianis, duce Armino Schlechter, qui
perscrutati sunt annotationes in margine libri litterarum
Ciceronis anno 1503 scriptas, ubi nomen Lisae ut feminae a
Leonardo tunc pictae habeatur, necnon descriptae sint omnes aliae
picturae, quas hoc tempore - tunc autem pictam esse "Monam
Lisam" creditur - faciebat artifex. Auctorem annotationum
fuisse magistratum Florentinum, Augustinum Vespucci, amicum
pictoris.
"Nulla iam est causa dubitare hanc
aliam feminam esse" - commentatum est inventum
Heidelbergensium artium historicus Universitatis Lipsiensis,
Frank Zoellner.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|