Annus
2 0 0 8


Giovanni Giraldi, Estetica della musica, Colloquia Edizioni, Milano 1996, pp

ESTHETICA MUSICAE

Giovanni Giraldi, Estetica della musica, Colloquia Edizioni, Milano 1996, pp. 139.

Nonnullos iam annos docti praesertim idoneum desiderabant opus, quod de aesthetica musicali magna cum doctrina atque eruditione ageret, eandem insuper disciplinam, quae merito universalis ab omnibus ducitur, pari eloquentia ac liberalitate perdoceret. Desideratum opus, quamvis numquam nuntiatum aut promissum, tandem est a doctissimo viro confectum atque editum. Opus vero, breve quidem sed doctum et laboriosum, ea omnia continent praecepta, quae ad tantam artem comprehendendam atque enarrandam vel utilia vel necessaria videntur.

Ad liberalem disciplinam clarius elegantiusque declarandam, auctor volumen in tres partes dividit, quarum prima octo, alia XXIV, tertia VI brevissimis capitibus constat.

Volumen autem, vel charta, membranae similem, nitidis ectypis elegantissimum sit, primum animum allicit, tum mentem pellucenti et molli oratione sensim capit, donec lectorem rapit et in miram illam artem, quae omnes hominum sensus mulcet, quidam cum calliditate ducit. Volumen insuper, ut lectores quid sit aesthetica musicalis comprehenedere possint, philosophiam quidque huius disciplinae cultores senserint minime praetermittit.

Ceterum precipua philosophiae pars est aesthetica, de qua aliquot tantum Germanorum docti saeculo XIX fusius egerunt. Sed illa aetate musicae cultores, Romantici qui dicuntur, quamvis multa et pulchra de re scripsissent, non eadem ac nos senserunt: illa enim aetate tam magna tamque multa floruerunt ingenia, quae preclara dramata musica confecerunt. Quibus mortuis, nihil memoria dignum est de re scriptum. Quod Adorno et Anslik de musica scripserunt, nec philosophia nec aesthetica ducitur: alter enim gregis musici principem chorique canentium magistrum, cum symphoniacos argutat et coerceat, tyrannum esse ducit; scribit insuper eos omnes et iuvenes praesertim, qui musicam doctam et eruditam diligunt, divitum avaritia premi quaestuique esse. Alter contra artem musicam non philosophiae sed poetices partem putat. Nihil denique de aesthetica musicali Benedictus Croce scripsit. Quidam doctus vir Benedicti paginas frustra est complere conatus, quoniam illis virtutibus illaque carebat doctrina, quae ad tantam rem tractandam atque observandam idoneae ac necessariae videntur.

Musicae autem philosophia, ut legimus, non est ars poetica, quam, cum symphoniam vel concentum perficiant, musici et artifices adhibent. Auctor enim persaepe ex lectore quaerit utrum musica, cum sonis cantibusque constet, sensus ac rationes an quae melodiae compositor sensierit, auditoribus et studiosis viris transmittat. Iohannes, ut par est, utrumque negat assertum; per idoneas et subtiles investigations, ad lectores persuadendos aptas, negat vel sensus ac rationes vel quae compositor sensierit nemini impertiri posse. Conceptus enim vel idea nullam artis speciem vel solidam effigiem exprimere potest.

Ad tantum autem opus adgrediendum ac perficiendum multum Iohannem nostrum quaedam et praecipae investigationes, quae modo ad artem et praecepta modo fortuito casuque de sensus animique ratione perfecerat, profecto iuvaverunt. Ideo praecipuum et pretiosum volumen, quo de re nullum nec potius aut praestantius, cum unum de re agat, apud homines, qui musicam colant et optimi sint rebus imbuti, principem obtinere locum merito putamus. Hos quidem viros, cum admodum pauci reapse sint, hortamur ut hunc librum legant et praecepta, cum ad tantam disciplinam comprehendendam atque animum delectandum idonea sint, diu servent, continenter meditentur, in idoneis theatris adhibeant. Librum lectum denique et in potiore bibliothecae loco positum continuo inspiciant, ut illa praecepta, firmiora in dies facta, quam diutissime in animo maneant eundemque firment.

Scripsit Horatius Antonius Bologna



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae