Annus
2 0 0 8


Sanctus Antonius Abbas

Sanctus Antonius abbas

Saeculo tertio p.C.n. vergente et quarto incipiente novae rationes sanctitatis a Christianis inventae sunt, quorum persecutiones ob crescentem Ecclesiae auctoritatem in annos rariores fiebant. Sanctus Athanasius Alexandriae episcopus nobis pretiosam narrationem vitae magistri sui Antonii abbatis reliquit.

Agricolarum familia Comae in oppido Aegyptio anno CCL ortus, Antonius adulescens parentibus orbatus noluit villam agros bona sua cum sorore administrare, omnia vendidit, sororem virginum coenobio commisit et in solitudines Thebaidis confugit. Canistra intexere et venum dare solitus erat, ut sibi victum compararet et inopibus necessaria suppeditaret. Post aliquot annos vehementibus temptationibus et libidinis et ventris probatus est: nemo Christianorum enim eius modo de omnibus bonis decesserat Deum tantum requirens. Ut temptationes vinceret, anachoretae qui prope illum vivebant eum ad severiorem vitam exhortati sunt: panno tantum indutus sepulchrum in colle inhabitare coepit, herbis et fructibus silvestribus et pane interdum ab amico donato tantum vescens. Ubi non modo temptationes sed etiam somnia et clamores Antonium excruciaverunt, qui tamen firmus in Dei fide permanere perrexit.

Inde, ne incolae curiosi quietem turbarent, ad Sinum Arabicum migravit et in arce derelicta colubris infesta per annos viginti vitam egit: cui bis quotannis panis canistro deferebatur. Turbae vitam eiusmodi cognoscere cupientes Antonium visitaverunt: qui docere quapropter et consulere coepit et duo coenobia condidit. Anno CCCXI, tempore imperatoris Maximin Daiae persecutionum, Alexandriam rediit fratrum fidem confirmaturus; eo saepe posthac se contulit, ut discipulo suo Athanasio episcopo auxilium ferret. Postquam pax Ecclesiae restituta est, in solitudinibus Thebaidis hortusculum colens vitam egit, usque ad diem mortis suae XVII Januarium anni CCCLVI, anno vitae suae centesimo sexto.

Mos est sancti Antonii die festo stabula et cicuria animalia benedicere, quod in desertis cum feris mansuefactis convixerit; saepe parvo sue aliisque bestiis comitatus in imaginibus effingitur.

Petri Bruegel senioris imaginem in lignea tabula pictam "De sancti Antonii temptationibus", Washingtoniae servatam, hic aspicere potestis:

http://www.abcgallery.com/B/bruegel/bruegel157.html

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae