8hp01
Quod in me optimum est
(Lo mejor de mí)
Hispania anno MMVII
Direxit Roser Aguilar, idem
cum Oriol Capel scripsit et in scaenam reduxit, histriones
delegit Irene Roqué, imagines curavit Isaac Vila, musicam
curavit Jens Neumaier, vestimenta curaverunt Nuria
Cardoner, Silvia Iglesias,
edidit Bernat Vilaplana, partes maximi momenti egerunt: Marian
Alvarez, Juan Sanz, Lluis Homar, Pablo Derqui, Alberto Jimenez,
produxerunt Aintza Serra, Sergi Casamitjana pro Escandalo Films.
Pelliculam filmicam adiuvante ludo
cinematographico Cataloniae creatam, exhibitione Locarnensi anno
praeterito ostentam, vobis propono. Quam et iuvenili histrionum
auctorumque aetate et suavitate humanissimae fabulae admirari
poteritis.
Dulci affectu vincti Rachel et Thomas vitam communem incipere
cupiunt, quorum altera noctu emissiones radiophonicas perficere
solita est, alter athletarum arduam vitam agit. Beatum somnium
tamen viri aegritudo gravissima de improviso infringit, cuius
vita iecinore tantum ablato novoque collocato servari potest.
Dubium ambos terit, donec Rachel se sacrificio paratam esse
intelligit atque sui iecinoris partem dilecto sua sponte donat.
Nimius tamen dolor vehemensque animi affectus fabulae felicem
exitum minime permittit.
Post initialem felicitatem demonstratam, involvitur spectator
in poenam atque dolorem quibus vita amor et mors inexplicabiliter
innectuntur: quae in arduis amantium colloquiis ad nosocomii
lectum mira brevitate et elocutione efficaciter emergunt. Sed, ut
ipsa histrio prima Locarni exposuit, "non est pote illos
maximi gaudii coniunctim participes esse, qui summum dolorem
coniunctim experiti sint". Ita spectatori finem laetum ex
animo aventi, amaritudo manet amoris interrupti et deficientis
colloquii viri et mulieris, ante quos amor et laetitia parati
erant. Quid optimi Rachel suimet viro suo donaverit ipse non
intelligit, neque intelligere potest. Marian Alvarez pardo
argenteo ut histrio optima Locarni hac fabula ornata est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|