Annus
2 0 0 8


Jesus filius Mariae Virginis

Jesus filius Mariae Virginis

Sunt qui denegent Jesum ex Maria Virgine natum esse; ex Peruvia pervenit nuntius talis, de quo nemo dubitare possit. Limae, in Instituto Nationali Perinatali, Virgo Maria (Hispanice Virgen Maria) Huarcaya Palomino, mulier viginti annos nata Adolpho Georgio Huaman fabro lignario nupta, filium die XXV mensis Decembris genitum Jesum Emmanuel appellavit. Partum post aliquot dies medicus providerat, sed labores ante tempus statutum coeperunt et mulier partum Caesareum subiit. Maritus dixit ambos antea convenisse natum pedilusoris cuiusdam nomine appellandum esse, sed aliter res se habuisse propter felicem factorum concursum. Mater "Magnopere gaudeo, - inquit - quod tali die pepererim! Non putaveram filiolum meum hodie nasciturum esse, quem amplexa felix sum."

Mulier diurnariis narravit, avum suum Virgini Mariae devotum nomen suum insolitum elegisse, quod huc usque fastidiverat: nam in schola condiscipularum mos erat propter hoc eam deridere.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae