01Members of South Korea'
Siphonibus ad incendia exstinguenda utentes parlamentarii
factionis regentis Coreae Meridionalis de praestantia suorum
collegas partis oppositae docebant. Agebatur de tractatu mercatus
liberi cum Civitatibus Unitis (USA) a regimine pangendo, cui
multi Coreani reclamant.
Tali modo, in dorso aeroplani vectorii Boeing 747,
ponto spatialis Endeavour repetit domum, id est Centrum
Spatiale Kennedianum US-Civitatis Floridae, postqam de itinere
cosmico in desertum Californianum Mojave appulisset.
Et corpus et mentem simul exercere videntur incolae urbis
Indicae Allahabad tempore matutino diei nebulosi.
Christi arbor Pecchini Sinarum hoc anno curribus Mini
Morris ornatur.
Non vero caute auscultant milites Sinenses sermonem
praesidentis Hu Jintao. Speramus ob hanc rem nullam iis poenam
datam esse.
In ludo pilamalleatii (sive pilae paganicae) sunt qui pilas
malleo tundunt et qui eas manibus reperiunt. His interdum arbores
sunt ascendendae, ut evenit nuper tempore certaminis Volvo
Masters Bangkokiae.
Hindi pii crinem ad tondendum praebent antequam preces dicere
incipiant ad deam Kanaka Durga in templo urbis Vijayawada.
Simiolae sciurosae (ut dicuntur) Israelianae rapuisse videntur
nonnullas turbines nomine dreidel, quibus pueri Iudaei
ludunt tempore festi Chanuka.
In pantopolio quodam regni Thaiorum puellae Nong Na contigit
maximo adhuc hominibus noto tempore, plus scilicet duarum
minutarum, scorpionem intus os tenere.
Scripsit ANL
|