Caviar pauperibus
Caviar pauperibus
Praeterito mense duo viri Mediolani
a custodibus publici comprehensi sunt, qui clam caviar ex Polonia
contra legem transportarent; caviar nomen est ovorum acipenseris
husonis, piscis Caspii maris fere exstincti cuius piscatus
severissimis legibus subiectus est. Magna vis sumptuosae escae
scelestis subtracta est, videlicet quadraginta chiliogrammata,
quae quadringentorum milium euronum pretio venumdari potuerint.
Analysi compertum est caviar etiam nunc edule esse: sed quis eo
vescetur? Sumptuosissima omnium esca hospitiis et pauperum mensis
suppeditata est, ut semel egeni facultate caviaris degustandi
donarentur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|