Annus
2 0 0 8


01Spatio praeteritorum decem annorum actuosi Ordinis Internationalis Naturae Tuendae (

Spatio praeteritorum decem annorum actuosi Ordinis Internationalis Naturae Tuendae (WWF) necnon aliorum ordinum circumiectalium reppererunt plus quam mille species animalium adhuc zoologis ignotorum in regione Magnae Mecongis, quae regio scilicet contineat terras, per quas flumina currunt Mecongem petentes. Inter novas species adsunt 22 angues, ut supra monstratus perbellus trimeresurus Gumprechti.

Ecce millipes draconeus sive desmoxytes purpurosea, primum anno 2007 repertua in Thailandia. Color purpureus verisimiliter est quasi monitum bestiis rapacibus: Noli me edere, nam glandulas possideam venena cyanida producentes! Quod verum est.

Laotianus glis montana sive laonastes aenigmatus (vivit ergo Graeco-Latina in nominibus specierum!), primum repertus in... mercatu ciborum Laotiae. Spectat ad familiam rodentium, quae a zoologis putabatur omnino emortua esse ante 11 miliones annorum.

Magna ac maxime aggressura heteropoda dagmarae etiam silvas Laotiae inhabitat. Aranea haec nocturna praedas expectat in arbustis bambucetisque, pendens caulibus in altitudine a duo usque quinque metrorum.

Ecce autem lacerta chromate corporis tam similis foliis, in quibus vitam degit, ut eam vix discernere possis. Nomen eius scientificum mirabilie - gecco scientiadventura! Permulta alia animalia adhuc biologis ignota lateant in silvis pluviosis in regione hac limitanea Cambodiae, Laotiae, Burmae, Thailandiae, Vietnamiae et Sinarum provinciae Yunnan - adventuri ergo scientistae sunt sine dubio bestiolis hic novis.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae