NOVUS TERROR PANICUS FORIS IMMINET
NOVUS TERROR PANICUS FORIS IMMINET
Pyramis Madoff collapsa est
Neoeboraci apprehensus a biocolytis est proxeneta
Wallstreetianus necnon quondam praeses fori negotiationum novae
technologiae Nasdaq, Bernard Madoff, accusatus
defraudationis usque ad 50 miliarda dollariorum.
Secundum actores publicos Madoff, aut
rectius eius negotiatio collocatoria Madoff Investement
Securities, pecuniam collocatorum ab anno 2005 avertebat
fruens mechanismis notis ut pyramides sive schemata Ponziana, id
est lucrum clientibus referens e pecunia a novis collocatoribus
attracta. Talis modus pecuniae 'collocandi' valebat usque ad
praeteritum annum, cum ob crisin hypothecariam novi collocatores
non plus apparerent at veteres lucra promissa (quorum hoc mense
Decembri ineunte esset 7 miliarda USD) statim iis solvenda
poscerent. Omnino tamen agi hic potest de quinquaginta miliardis
dollariorum, inter quae adsint etiam collocationes haud parvi
momenti collocatorum, ut possessor praeclarae manus pilae basicae
New York Mets, Fred Wilpon, quondam possessor manus
pilae pedifollis Americanae, Norman Braman, necnon argentariae
BNP Paribas, Nomura Holdings, Santander et Neue Privat Bank
Turicensis.
Analytici rerum oeconomicarum timent ne rebus ita stantibus
collocatores terrore Panico percussi nunc poscant reditum
pecuniae ab aliis subsidiis collocatoriis, quod fora mundana
denuo in peius adducere possit.
- Quisque adhuc vivus est, sine dubio poscet sui pecuniam a
talibus subsidiis - vaticinatur Doug Kass, praeses Seabreeze
Partners Management.
Scripsit ANL
|