Annus
2 0 0 8


Pila cricetica tromocratiam superat

Pila cricetica tromocratiam superat

Tromocrates sive terroristae, qui nuper in urbem Mumbaiam ictus perfecerunt 195 homines necantes, indirecte aggressi sunt eodem scelero artem pilam criceticam ludendi, quae est disciplina maxime populo gratia in India vicinaque Pacistania. Tempore ictuum manus nationalis Anglorum modo iter per Indiam faciebat in variis urbibus certamina cum gregibus localibus habens. Certamen maximi momenti ludendum erat Mumbaiae. Primis autem diebus Ianuarii manus nationalis Indorum certatura sperabatur contra Pacitanos in terra eorum. Qui ludi statim revocati sunt post crimina a tromocratibus patrata.

Tunc tamen Angli sententiam mutaverunt. "Revertamur in Indiam!" - nuntiaverunt lusores, dicentes se nullo modo a tromocratis superari velle. At Cymbrus Davis Morgan, qui est praeses Internationalis Consilii Pilae Criceticae, ad fautores Britannos appelavit, ut quam crebriter Indiam peterent. Rebus ita stantibus, die 11 Decembri lusores Albionis, bene a militibus Indiis protecti, primum ludum praeparatorium in stadio Chennai urbis Madras habuerunt. Abhinc Mumbaiam petent.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae