Per paludes vagabatur bestia alata
Per paludes vagabatur bestia alata...
Palaeontologi Britanni reppererunt in Brasilia relicta ossium
maximi adhuc inventi dinosauri volantis. Quod reptile ante 115
miliones annorum vivens nuncupatum est a scientistis Lacusovagus,
creditur enim per lacus paludesve libenter ambulasse praedam
quaerens, sicut ambulant hodiernae aves limicolae, ut exempli
gratia ardea, licet hac avi aliquot maior esset lacusovagus
noster aetatis cretaceae, longitudine alarum 5,5 metrorum.
Lacusovagus - monstratus hic supra in pictura sui repertoris,
Mark Witton Universitatis Studiorum urbis Portsmouth - optime per
aerem volasse putatur. Pertineat ille ad familiam Chaoyangopteridarum,
nam ad urbem Sinensem Chaoyang prima huius generis dinosaurorum
alatorum relicta inventa erant. Qui lacusovagi Sinenses tamen
altitudine maxima essent 60 centimetrorum, multo ergo minores
consanguineo suo nunc in oropedio Brasiliano Araripe reperto.
Scripsit ANL
|