ndia.
De christianis Indiae
In re publica ubi duae armatae nimietates,
videlicet muslimorum et hinduistarum, cruorem effundere pergunt,
soli violentiam reiciunt: dissensiones religiosae minime
intermittuntur a Mumbaia usque ad Orissam.
Aggressio tromocratica Mumbaiae tum facta est, cum christiani
Indici adhuc ab hinduistis Orissae (unde imago adposita)
et in aliis regionibus vexabantur. Paulum differt victimarum
numerus: centum et nonaginta circiter uno die in capite
oeconomico Indiae, saltem centum et duodeviginti Orissae
recentissimo spatio trimestri, etsi sunt qui de quingentis
loquuntur, centeni sauciati, templa christiana diruta, domus
incensae, multitudines profugorum.
Apud Indos parvulus grex christianorum, pressus
inter nimietates religiosas muslimorum et hinduistarum, hoc
differt, quod a violentia abhorret et ab auctoritatibus tantum
defensionem frustra poscit. Etiam communitatis mundanae auxilium
debilis et oscitans videtur; nullum est a ceteris christianis
adiutorium victimis tam Indicis quam alieniginis eiusdem
religionis fidelibus. Die XXVII mensis Novembris, dum tromocratae
Mumbaiae impetum faciunt, pontifex Benedictus XVI iterum
libertatem duarum sororum poposcit apud fines Keniae et Somaliae
a manipulis muslimis ereptarum eodemque tempore Cairi decem milia
mahometani impune templum christianum coptum orantium plenum
propterea adorti sunt, quod aedem cultui dicatam extruxerant.
Mumbaiae sinum, deverticula sumptuosa, advenas
occidentales (Americanos Britannos Judaeos) adorti, aggressores
muslimi se totius orbis oculis quam apertissime subiecerunt:
usquequaque omnia perturbata sunt. Non est tamen neglegenda
violentia inter communitates religiosas qua cotidie regio Indica
affligitur, praecipue dissensiones increscentes inter muslimos et
hinduistas.
Non tantum in India vexantur christiani, cuius
incolae in ordines divisi sint, sed etiam in aliis nationibus
multas ob causas perfractis, etiam religionis causa. Quantum
verbi gratia alii aliter martyrii notionem sentiunt! alii vitam
gratis oblatam, alii arma mortifera. In orbe excruciato
christiani in India innocentes mulcatae victimae fiunt, in
Iraquia soli armis carent ideoque crebrissimas persecutiones
patiuntur, in infelicissimis recessibus sicut in Somalia soli
miseris subveniunt, postquam ceteri aufugerunt.
Hoc scriptum Alexandri Magister, quod
apparuit die XXIX mensis Novembris in actis interretialibus
Italicis "La repubblica", in linguam Latinam conversum
est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|