01A member of the West Australian Symphony Orchestra performs at North Cottesloe Beach in Perth,
Italiana urbs
Venetiarum in oris Hadriae maxima 20 praeteritorum annorum
illuvie maris afflicta est.
Vi ventorum coactae
undae effecerunt, ut aequor maris cresceret 156 centimetris
altius solito. Qua re et incolae et philotheori debebant per
aquas vadere.
Ligneis ambulacris
homines uti debebant, ut forum Sancti Marci adirent. Quod forum
est humillimus locus totius urbis.
Neque tamen
ambulacra interdum satis erant contra undas citissime crescentes.
Vox e megaphoniis
monebat de periculo appropinquanti.
Multae tabernae ac
cubicula primae tabulationis afflictae sunt fluctibus.
Res eo gravius
redditae sunt, quod gubernatores laophororum marinorum (Italice
‘vaporetto’) operistitium modo pronuntiavissent.
Mox tamen venti
directionem mutaverunt, qua re undae maris decreverunt.
Scripsit ANL
|