01Sara the walrus and her Russian trainer,
Sara est nomen odobeni rosmari (tale est nomen Linnaeanum
phocae illius permagnae), quae buccina canere scit, ab
exercitatore Russo, Sergei, adiuta. Ut fit hic, in delphinario
Constantinopolitano.
Prima luce multi Sinenses in hortis publicis artem taijiquan
exercent, etiam gladio utentes, ut haec mulier Pecchinensis.
Sydneiae autem incolis mos est ante lucem autobirota per aer
volare. Id saltem facere solet birotomaniac Cam Sinclair, qui
tempore unius volatus duas sui cum autobirota rotationes
verticales perficiat.
Frigidaria vetera numquam moriuntur, sed in conditura
veterorum instrumentorum electricorum oppidi Teesside Anglorum
partes earum in novam vitam expediuntur. Annuatim 400 milia
frigidariorum atque 800 milia televisoriorum ita hic tractantur.
Hoc modo Sri Lancani morbum disimunitatis (HIV/AIDS) ex orbe
terrarum fugare cupiunt...
...at tali modo histrio Brasilianus, Romulo Augusto, depingit
ostracisationem socialem, qua laborant homines syndrome
immunitatis afflicti. Prima Decembris est dies internationalis
pugnae contra HIV/AIDS.
Scripsit ANL
|