Duncan Bartlett discovers how,
De latrinis Japonorum
Apud Japonos magni habentur latrinae: Tokyone, in capite
nationis illius, ostenduntur recentissimae innovationes quibus
quam commodissime mingere et cacare possis. Sedilia calefacta,
pelves inclusae, varii aquarum fluxuum rationes fere in omnibus
aedibus privatis et publicis inveniuntur. Etiam poëmation breve
Japonorum more (quod haiku appellatur) recenter diffusum
est:
"Fert mihi sola mea in vita latrina calorem."
Sed latrinae vas non tantum hospiti calorem praebet, sed multa
alia, e. g. rationem adipis in usoris corpore electricis signis
computare et communicare potest.
Optima sellarum fabricatrix est societas Panasonic, quae
recentissima inventa Tokyone demonstrat: alia vasa in tenebris
refulgent, alia ex capsis sonoris musicam diffundunt, alia sexum
ineuntis agnoscunt ideoque sedile aut extollunt aut suo loco
relinquunt. Etiam novus aquae defluxus creatus est, qui
cisternula supraposita non eget.
Talem pelliculam filmicam, propagandae gratia confectam, in
tramine aspexit diurnarius Anglicus retis televisifici BBC:
puella lento gradu ad latrinae cellam appropinquat, quae
automatice patefit vas ostendens, faciem arridentem imitatam
velut si salutem dicat; sella luce lutea ita refulget, ut
hospitis cupida videatur; laeta subridens respondet puella. Quid
postea factum sit, spectatori non demonstratur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|