SINE TESTA TESTUDO
SINE TESTA TESTUDO
In austro-occidentali parte Sinarum reperta sunt relicta
primarum adhuc nobis notarum in historia mundi testudinum. Quae
testudines in aquis tantum habitantes nondum testa sive carapace
essent instructa, adesset tamen iis plastron, id est testacea
pars abdominis - nuntiat novissima editio actorum "Nature".
Prototestudo illa, quae ante circiter 220 miliones annorum
floruerit, nuncupata est a palaeontologis, qui, duce Li Chun
Sericae Academiae Scientiarum, eius relicta reppererunt, nomine
scientifico Odontochelydis semitestaceae. Ingenium eius
enim, praeter partialem tantum testam, in eo sit, quod, aliter ut
hodiernae testudines, dentes bene sculptos possideret (hodiernae
quasi regulam corneam prae dentibus habent).
Absentia carapacis explanari potest aut theoria evolutionis
progressivae (testudines nondum testas dorsales "producere"
sciverunt) aut... retrogressivae, nam fieri quoque potest, ut
odontochelydes illae carapacem iam pridie habitum (quem
habuissent, si antea in terra sicca vixissent) modo amiserint,
cum in aquis vitam degere consilia cepissent. Etiam enim
testudines, quae hodie in maribus vitam agunt, testudinem
molliorem habent terrestribus testudinibus comparatae, nam minus
his periculum sibi desuper minans sentiunt. Et vice versa:
reptilibus terrestris, quae abdomen prope solum tenent, nulli
fere usui esset bene munitum plastron.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|