01Deversorium luxuriosum a tromocratibus occupatum,
ICTUS ISLAMISTARUM IN MUMBAIAM
Deversorium luxuriosum a tromocratis occupatum, Taj
Mahal Palace, mane diei Iovis adhuc incendiis captabatur.
Praeter duo deversoria cauponamque a peregrinis frequentatam,
adorti sunt islamistae stationem ferriviariam, ubi sclopetando
decem homines necaverunt.
Tempore noctis multi hospites amborum deversorium a
tromocratis captatorum conati sunt abinde se fuga salutem
petere, quod multisque, a militibus siphonariisque adiutis,
optime contigisse.
Terroristas fugientes nonnulli deversorii hospites aut de
fenestris se decidere decreverunt aut usu velaminibus quasi
funibus in terram descenderunt.
Militum autem Indorum sclopetatoribus lynceis ascendenda erant
tecta aedium deversoriis proximarum, unde facilius ictum dirigere
ad tromocrates possent. Munus suum secundum primos nuntios magna
e parte optime lyncei perfecerunt.
Pugnae de possessione deversorii Taj Mahal Palace
primum a praefectis militum pronuntiatae erant finitae, deinde
tamen novi terroristae in his aedibus latentes reperti sunt atque
auditi novae displosiones, neque alicui civium porro licuit has
aedes appropinquare.
Multis sauciatis familiaribusque mortuorum trauma relictum iri
in sempiternum.
Scripsit ANL
|