Annus
2 0 0 8


MONACHOZYTHOMACHIA

MONACHOZYTHOMACHIA

Licet fiat fortasse in Thailandia mutatio rerum haud parvi momenti, eodem tempore evenit quoque revolutio minor buddhistarum conta ebretatem iuvenum. Ecce ante forum bursarium Bangkokiae reclamaverunt modo monachi buddhistici, ne negotiatio cerevisiae efficiendae Thai Beverage, cuius tituli iam in foro Singapurensi venum eunt, bursam Thailandicam intraret. Tale enim consilium ceperunt rectores fori Bangkokiensis, negotiatione zythopoia id poscente. Monachi tamen timent, ne nimis alcoholis iuventus bibat.

Omnino contra Thai Beverage reclamaverunt in viis urbis capitalis Thailandiae circiter decem milia hominum. Thai Beverage est negotiatio sive catena bracinarum, quae faciunt maxime in Thailandia inter iuvenes popularem cerevisiam nomine Chang et in sua potestate habeant tres quartas partes mercatus potionum alcoholicarum huius terrae.

Photographemata praebuerunt agentura Reuteriana et AP.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae