Naukowcy odkryli w indonezyjskiej dżungli najmniejszych przedstawicieli naczelnych –
GREMLINES VIVI REPERTI!
In sangala sive silva tropica insulae Indonesianae Celebes
biologi Texani, ductrice prof. Sharon Gursky-Doyen, cassibus
ceperunt (at deinde rursus in silvam liberaverunt) tres minimas
in orbe terrarum simias primates, nomine Linneano Tarsius
pumilus. Haec animalia rarissima, quae noctu vitam agunt, ab
anno 2000 omnino emortuae timebantur, nam hoc anno unus tarsius
prae ratto casu a hominibus necatus sit. Praeter hunc, nullas
simias huius generis conspectas esse in Celebes vicinaque
Sulawesi saltem 80 praeteritos annos.
Qui tarsius pumilus praecipue notus est, praeter minimam
magnitudinem, oculis convexis. Qua re similis tenetur creaturis
gremlinianis, pellicula cinematographica anno 1984 a dispositore
US-Americano Joe Dante facta monstratis.
Ut videtur in photographemate supra, pumilus ille facile
tribus digitis hominis teneri potest. Tamen cavendum est: mordere scit acriter!
Scripsit ANL
|