Annus
2 0 0 8


Summum Italiae rectorem cuculi vocem imitatum esse

Summum Italiae rectorem cuculi vocem imitatum esse

Tergesti, in urbe Italiae septemtrionalis, Martis die summus rector Italicus Silvius Berlusconi cum cancellaria Germanorum Angela Merkel convenit: nam de pluribus gravibus rebus duobus regiminibus agendum est, in primis de Europae difficultatibus oeconomicis. Dum Angela ante sedem regionis de autoraeda descendit et milites acie instructos versus iter facit, de improviso exit hilaris Silvius, qui se post monumentum abdiderat, "cuc¨" exclamans; quod verbum saepe parentes Italici filiolis modo natis repetunt, vocem cuculi imitantes. Angela ioco delectari visa est, bracchia aperuit et "Silvi!" respondit. Iam Angela Merkel narratur praesidentem Gallorum propter importunas blanditias aegre tulisse.

Postea Silvius "Idem mihi modus - inquit - cum omnibus agendi, cum observantia et gratia; iam diu mihi Angela Merkel nota est, pro certo habeo eam oblectari...".

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae