Annus
2 0 0 8


36Buddhist monks in Nepal travel to see Ram Bahadur Bamjan (

Monachi buddhistici nunc in Nepaliam catervatim peregrinantur ut spectent Ram Bahadur Bamjan (in tunica alba), qui creditur reincarnatio nova Buddhae esse.

Quid vero periculosior: imbres aut indices bursarum caducae? - seipsum fortasse rogat vir Iapo quidam.

Quid sibi volunt oves ante turrim Eiffelianam? Sine dubio agricolae Galli hoc modo sibi a regimine maiora subsidia poscant.

Mulier Congensis curat consolaturque puerulum cholera laborantem. In hac terra Africana circiter mille huius morbi novi casus nuper reportati sunt.

Negotiatores Cuvaitiani gaudent, bursa huius terrae ad tres dies subito clausa propter maximos casus pretiorum titulorum.

Tali modo lavantur elephantes in flumine ad urbem Patnam Indiae orientialis.

Turici Helvetorum anarchista quidam iuvenis comburit nummum chartaceum quingentorum francorum, hoc modo contra "oppressionem capitalisticam" pugnans. Speramus parentibus eius plus olei in cerebro adesse, ne careat puer cibo.

Fluitant nagae mortuae in lagoenis aquae vitae Vietnamensium, quae lagoenae in foro quodam urbis capitalis Hanoi venum (aut potius: venenum?) praebentur. Credunt enim viri Vietnamenses se, tali temeto hausto, salaciores fieri, quia animam yang ab aspidibus inteceperint.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae