Annus
2 0 0 8


INCENDIA CALIFORNIANA

INCENDIA CALIFORNIANA

Iam plus quam mille aedes deletae sunt incendiis, quae a praeterito die Iovis saeviunt in California circum Angelopolin (Los Angeles). Praeter domos, inter quas sunt etiam villae histrionum (ut in vico Montecito ad Sanctam Barbaram) necnon aliorum hominum divitum hic habitantium, ardent et milia hectarearum silvae.

Novissimum incendium nuntiatur evenisse ad oppidum Yorba Linda, quae pars est Comitatus Aurancei (Orange County), ad meridiem ab Angelopoli. Hic e duodecim milibus aedium incolae a biocolytis fugere iussi sunt.

Incendia citissime propagunt, nam silvae huius partis Californiae hoc anni tempore valde sole esiccatae manent, imbribus iam diu non advenientibus, necnon ventus Sanctae Annae (Santana) flammae ex uno loco in alium quasi alis transferunt.

Syphonarii tamen valde adiuti sunt ab aeroplanis helicopteris aquam dispergentibus...

... nihilominus Angelopolis adhuc quasi in obsidione incendiorum manere videtur, sole fumo obtecto atque ignibus in horizonte clare se monstrantibus forma quasi aurorae borealis.

Gubernator Californianus Arnold Schwarzenegger induit statum summae necessitatis tribus comitatibus. Maxima damna notata sunt in oppido Sylmar, ex Urbe Angelorum in septentrionalem. In plerisque aliis locis incendia iam victa aut mox vincenda die Lunae nuntiantur.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae