Annus
2 0 0 8


MALEDIVAE IN INDIAM MOVENDAE?

MALEDIVAE IN INDIAM MOVENDAE?

Novus praesidens Insularum Maledivarum, Mohamed Nasheed, vult pecuniam seponere, ut, si necesse sit, terra sive patria nova 400 milibus civium Maledivorum ematur in India meridionali aut Taprobani in insula (Sri Lanca), nam haec sunt regiones propinquissimae Insulis Maledivis, eodem fere caelo fruentes.

Alia destinatio, de qua cogitat Nasheed, est Australia. Fuga tamen civium Maledivorum re vera solutio unica fieri poterit, aequore maris in annos sequentes crescenti. Iam nunc hoc archipelagus 1.200 insularum maxima e parte tantum circiter 20 centimetris super libram maris eminet, at altissimus "mons" altitudinem attingit duorum supra aequor maris metrorum. Secundum autem prognosin Nationum Unitarum, usque ad finem huius saeculi libra Oceani Indici augenda sit 60 centimetris.

Pecunia novae patriae emendae quaeratur e re periegetica, sunt enim insulae illae quasi paradisiacae libenter visitatae a philotheoris peregrinis.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae