SPETTACOLI &
Miria Makeba
Die X mensis Novembris Miria Makeba Castri Vulturni mortua
est, celebris cantrix Austroafricana: Castrum Vulturni parvus
vicus est a Neapoli non longinquus, ubi societates latronum
"camorra" vocatae saevire solitae sunt, recenter
scriptori animoso Roberto Saviano minitantes. Cui voluit mulier
aestimationem et amicitiam spectaculo et cantibus patefacere, ut
omnes qui contra scelestorum facinora resistunt se recipiant.
Miria Makeba Johannisburgi, in maxima urbe Africae Australis,
die IV mensis Martii anni MCMXXXII orta, Praetoriae arti musicae
studuit. Mox canere coepit, numeros bantuenses renovatis modis
Americanis, praecipue "rock'n'roll" and
"blues", contaminans et in nigricolorum rebellionis
symbolum convertens itaque totum per orbem cantus suos
circumferens. Tantum metum cantrix rectoribus patriae suae
iniecit, ut anno MCMLXIII aqua et igni interdicta sit eiusque
phonodiscos mercari aut audire vetitum sit. Deinde per Europam et
Americam peragravit, artem suam perficiens et notissimos cantus
creans sicut "Pata Pata" "The Click Song" et
"Malaika", posthac in Guinea vixit, ubi sola filia eius
obiit, demum in Europam rediit. Anno MCMXC Nelson Mandela e
custodia liberatus Miriae suasit, ut in patriam suam reverteret.
Magnopere gavisa est, cum seiunctioni phyleticae finis impositus
est.
Anno MMV deliberavit se palam offerre desinere, aegritudinis
causa. Interdum nihilo minus recentibus annis palam cecinit,
sicut die illo autumnali quo, febri correpta discalceata,
scriptori animoso, qui librum contra scelestorum minitantium
machinationes scripserat, amicitiam patefacere voluit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|