SPES NOVA CHIMIOTHERAPIAE
SPES NOVA CHIMIOTHERAPIAE
De novis contra
tumores, nonnullis ex humi bacteriis, medicamentis sive remediis
Sorangium
cellulosum, in humo scilicet bacterium est semper adens, quod
uidetur etiam nouas in tumorum certamines moleculas gignere aptum
quibusque, “epothilones” uocatis, quae uili pretio gigni
possunt, immodica est contra tumores uirtus. Earum praeterea
agendi modus est unicus nouusque cum, quas patientes aliorum
remediorum se ostendunt, delere cellulas tumorum sufficerent. Hi
effectus, a citerioribus studiis consecuti, Chicagi, a mense maii
die XXX ad mensem iunii die III anno MMVIII, in Congresso annuale
Americanae Societatis Oncologiae Medicae (anglice: American
Society of Clinical Oncology – ASCO) quod in genere oncologico
scientiae omnium euentuum est maior, exhibiti sunt, cui ferme XXX
milia, ab orbe terrarum, plerique ab Italia, uenentes, medici
necnon docti interfuerunt. Epothilones proteinam alligant in
cellularum diuisione implicatam itaque tumorum progressus
inhibetur.
In Congresso expectati euentus de nouo
remedio contra iecoris tumorem etiam explanati sunt. Studia etiam
in oncologicis centris italicis ducta sunt et si positiui erunt
effectus, hoc remedium, ex anticorpore monoclonali, “sorafenib”
uocato, factum, quo in Italia nonnulli iam contra renum tumorem
utuntur, primam fieri quiret curam ad iecoris tumorem debellandum
contra quem nunc adfirmata cura abest. Vehementer insuper
effectus studio curarum consecuti, “destinatum” uocatarum,
expectantur, quae plerarumque meliores putantur ut tumores
debellarentur. Cum contra tumores remedia meliora fierent, neces,
morbi causa, magnopere decreverunt.
Accedit ut docti, propria “destinata”
super cellulas adentes, qua eas in tumores uertunt, agnoscere
coeperant. In peiori uberis tumoris genere, molecula “her2”,
exempli causa, quae processus coepit, destinatum est igitur quod
plectendum est. Adeo hostes agnoscere est enim gradus praecipuus
ut apta medicamenta excolerentur. Morbi hoc modo debellari siue
saltem respirari queunt necnon cuiusque elementa discernere fas,
itaque tumoris genus atque plectenda destinata aestimari possunt.
Denique, non multum abesse uideatur, quin in tumores proelium
uincatur, nempe existimo tota genera tumorum debellatum iri.
Scripsit Iosephus Zuccala, Rhegii Iulii, Solis die Nouembris IX, MMVIII
|