PESSIMI EFFECTUS FISCALES FABRICATRICUM AUTOMOBILIUM
PESSIMI EFFECTUS FISCALES FABRICATRICUM AUTOMOBILIUM
Gigantes US-Americani vacillant
Potesne mente depingere equitem sine
equo? Aut civem US-Americanum sine autoraeda? Quae terra iam diu
prima in orbe terrarum erat fabricatrix automobilium et solum a
duobus praeteritis annis palmam maximae in mundo negotiationis
automobilia producentis tenet Iaponica Toyota. Tempora
tamen etiam graviora Americanis ventura videntur: secundum
prognosin mercatus autocurruum, ab anno 2010 Seres fabricaturi
sunt plures autoraedas quam omnes officinae in Civitatibus Unitis
(USA). At modo praeteritis in diebus duae huius terrae maximae
fabricatrices vehiculorum - General Motors (GM) et Ford
- nuntiaverunt de insignibus damnis pecuniariis in tertio
hornotino trimestri habitis. Hoc spatio temporis loco lucri GM
amisit 4,2 miliarda dolariorum, dum Ford "tantum"
2,98 mld USD.
Locutor negotiationis GM nuntiavit seipsos omnino sine pecunia
relictos fore in prima dimidia parte 2009 anni, nisi condiciones
mercatus automobilium meliores interea fiant. Propter malos
effectus fiscales GM relinquere debuit consilia emendi
negotiationem Chrysler (aut saltem officinas eius
autocarros gepicos, Jeep, fabricantes), quem nunc ad
emendum parata videtur Coreana negotiatio Hyundai necnon
Gallo-Iaponica Renault-Nissan. Locutor ille nuntiavit
etiam GM dimittere debere circiter 3.600 operarios. Ford
autem annuntiat se expensa ad salaria spectantia operariorum in
America Septentrionali deminuere debere decem centesimis partibus.
Locutor GM dixit etiam numerum automobilium, quae nunc in
USA venum eant, "historice minimum esse", dicens
verisimiliter de tempore post alterium bellum mundanum. Tituli
societatis Ford in foro Wallstreetiano ceciderunt hoc
anno plus quam 70%, ad valores minimos in praeteris 26 annis.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|