Annus
2 0 0 8


07Russian soldiers dressed in World War II uniforms,

Servatores Bavari, qui in montibus auxilium peregrinatoribus in periculo ferunt, usu machinae helicopterum imitantis artem opitulandi exercent ad oppidum Bad Toelz.

Australiani et Indi lusores pilae criceticae necnon ipse brabeuta tempore certaminis Deliae per tempus quoddam in terra sine motu iacere debuerunt ob subitam invasionem apium.

Autobirotarii urbis capitalis Vietnamiae, Hanoi, contra illuviem pugnant.

Omnia mea mecum porto - dicere videatur hic sospes terrae motus in Beluchistania (provincia scilicet Pachistaniae), qui post calamitatem ruinas patriae relinquere coactus est, felix fortasse quod ipse vitam servasset.

Percontatione genetica peracta cadaveris Oetzi, hominis scilicet, qui ante 5.300 annos in summo iugo Alpium ob frigorem mortuus est, patet ei verisimiliter nullos propinquos inter homines hodie viventes adesse.

In Meccam Arabiae Saudicae peregrinaturus incola Casmiriae, de cuius provinciae possessione India cum Pachistania acriter certabant, familiaribus vale dicit.

At ille Casmiriae incola domi manet, nam nondum satis ollarum vendidit, sicut voluerit. In talibus ollis figlinis (quae corbiculis vimineis obteguntur) hiemali tempore carbones ardentes ponuntur ac pro parvis clibanis iis Casmiriani utuntur.

Celox, qui cursurae marinae Volvo Ocean Race adest, Acroteriopoli (Cape Town) in Africa Australi appropinquat.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae