Mexico'
AXOLOTL EMORIENDUM TIMETUR
Piscis ambulans in periculo
'Monstro aquatico' Mexicano, ut a plebe hic nominatur, sive axolotl,
extinctio imminere monent biologi, quorum sententias citat
agentura diurnaria Associated Press.
Axolotl est bestia vero
mirabilis atque unica, nam solum uno in lacu Xochimilco (qui erat
olim lacus sanctus Aztecorum) ad urbem capitem Mexici posito
fossisque ei addictis habitat. Nota etiam apud huius regionis
incolas nomine "piscis ambulantis", dum a biologis
nomine Linneano Ambystomatis Mexicani nuncupata, est
illa re vera genus salamandrae, cuius larvae metamorphosi in
animal terrestre subicere nequeunt, ergo adultum axolotl
in lacu vitam pergit bronchiis in aqua respirans.
Axolotl, quod cibus magni
momenti Azteci esse solebat necnon heros mythologiae eorum, nunc
imminet aqua polluta ab urbe Mexicopoli illuc canalibus adducta.
Ac fortasse magis periculo ei sunt pisces alienigeni a hominibus
in lacum Xochimilco nuper advecti, qui propagunt hic citissime
sine hoste ullo iis naturali, ut sunt tilapia Africana et carpa
Asiatica. Hi ambo pisces parvas salamandras comedunt atque essent
quoque alios cibos magni in catena alimentaria harum
salamandrarum momenti.
Numerus axolotl decidisse a
scientistis putatur a circiter 1.500 per miliare quadratum anno
1998 ad hodiernum numerum 25 animialium per miliare quadratum
huius lacus.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|