01A child performs Peking Opera during a music course at a primary school in Gaochun of Jiangsu Province,
![](../admin/rubricae/files/BBC30X01.jpg)
Hic puer artem exercet melodramatis Pecchinensis in schola
primaria urbis Gaochun provinciae Jiangsu.
![](../admin/rubricae/files/BBC30X02.jpg)
Tali modo gaudent fautores ducis oppositae partis Insularum
Maledivarum, Mohamed "Anni" Nasheed, qui comitiis nuper
habitis vicit praesidentem Maumoon Abdul Gayoom - hic 30 annos
insulas rexit, quo tempore Nasheed saepe in carcere manebat pro
activitate eius politica.
![](../admin/rubricae/files/BBC30X03.jpg)
Percontatrum cosmicum Mars Orbiter misit in terram
photographemata, quibus monstrantur in superficie planetae Martis
rupes quasi opalicae, quae videantur scientistis NASA fluminibus
aquae sculptae fuisse.
![](../admin/rubricae/files/BBC30X04.jpg)
Tanta calamitas! - vir Iemenensis monstrat urbem vetustissimam
Shibam, cuius partem illuvies modo devastaverit.
![](../admin/rubricae/files/BBC30X05.jpg)
Aut Obama, aut McCain! - cives US-Americani, quibus ita licet,
vota sua dant praematura in comitiis praesidentialibus in urbe
Floridana Miami habitis. Duobus tamen pullis anatum effectus
suffragandi minime mentem turbat.
![](../admin/rubricae/files/BBC30X06.jpg)
Sancti viri Christiani Mahometanique in pace una pendent,
tapetes ornantes, in foro tribus Bagdatensis Karrada.
Scripsit ANL
|