De defunctorum commemoratione
De defunctorum commemoratione
Secundum Genesin post diluvium universale "requievit arca
mense septimo vicesima septima die mensis super montes
Armeniae" (Gen. 8, 4), id est mense Novembri: defunctorum
dies festus est ergo celebratio hominum a Deo punitorum, ne quid
simile posthac eveniat. Plurimis in regionibus, quo evangelium
nondum nuntiatum erat, verbi gratia Mexico Gallia China, mos
antiquissimus fuit animas mortuorum redeuntes consolari et
placare ut vivos adiuvarent: quorum clarissimus "nox
Samhain" apud Celtas appellatur.
Christiani ab initio saeculi IX p. C. n. mense Novembri nuper
coepto omnes sanctos celebrare soliti sunt, Alcuino auctore; qui,
Caroli Magni imperatoris consiliarius, triduo a Kalendis
Novembribus sanctos omnes simul commemorandos esse constituit,
speciem Christianitatis primo anni diei apud Celtas celebrato
tribuere volens. Anno tantum duodemillesimo abbas Cluniacensis
Odilo vesperos Kalendarum Novembrium pro defunctorum animabus,
postridie eucharistiam "pro requie omnium defunctorum"
celebrari iussit; qui mos per omnes terras Christianas confestim
divulgatus est donec pontifex Romanus Gregorius IV anno DCCCXXXV
"Commemorationem omnium fidelium defunctorum" in
calendario postridie Kalendas Novembres constituit. Temporibus
illis Christiani soliti erant personas sanctorum aut angelorum
aut diabolorum circum ignem gerere.
In Italia omnes sepulcra visitare et floribus decorare soliti
sunt, sed paulo ante ruri variis modis defuncti domos
propinquorum arcana ratione visitantes accipiebantur; quorum
paucos ex situ interretiali www.intrage.it
refero. In Italiae regionibus septemtrionalibus cibaria et potus
in mensa relinquebantur, sicut aqua castaneae panis, quibus
mortui venientes vescerentur; apud Umbros dulcia fabis similia
"tibiolas mortuorum" appellata viventium solacii gratia
coquebantur. Apud vero Siculos parentes "pupulas
saccharinas" (quas in imagine adposita conspicis)
domi abscondebant et liberis mane offerebant ut propinquorum
defunctorum donum, qui noctu domum visitavissent.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|