Annus
2 0 0 8


MINISTRATIO INTERRETIALIS //www.leolatinus.com

ANNI MMVIII MENSE OCTOBRI VENAXOMODURI EDIDIT

 

ASPALACOLOGIA

SIVE HISTORIA TALPARUM

RELATIO LATINA, QUAM SCRIPSIT

NICOLAUS GROSS

 

ASPALACOLOGY

OR HISTORY OF THE MOLES

A LATIN ESSAY WRITTEN BY

NIKOLAUS GROSS

 

 

ASPALAKOLOGIE

ODER MAULWURFSKUNDE

EIN LATEINISCHER AUFSATZ VON

NIKOLAUS GROSS

 

ASPALACOLOGIA SIVE HISTORIA TALPARUM

talpa,-ae f.

Gr. ἀσπάλαξ,  ἀσπάλακος, ὁ sive σπάλαξ; Theod. Maulwurf, Fr. taupe,

Angl. mole, Hisp.topo ; Ital. talpa; Neogr. τυφλοπόντικος ; Cor.두더지 tudǒji.

Est quadrupes animal mammale vitam subterraneam degens, cuius oculi parvuli fere caeci sunt, cuius pedes anteriores ad cuniculos fodiendos sunt aptissimi.

Quae animalia hortulanis sunt exosa, quia radices plantarum destruunt et multis locis horti accumulant cumulos terrae. Participes officiorum secretorum talpam sensu translato dicunt speculatorem clandestinum, qui simulat se speculari adversarios, revera mandatu adversariorum speculatur proprios. Quinquennio ante relatum est quendam officii Germanorum secreti participem, cui specialiter mandatum esset, ut tales "talpas" investigaret, in suspicionem venisse se ipsum esse talpam. Cfr Speculum Hammaburgense ("Der Spiegel", Nr.14/98, p.93).

Ecce quam subtiliter hoc animalculum haud conspicuum et subterraneum descriptum sit ab Alfredo Edmundo Brehm, Germanorum zoologorum omnium facundissimo ! Nonne humanistae haud raro studuerunt rem parvi aut minimi momenti verbis aptissimis illustrare, ut lectores ex illis artem cognoscerent tamquam ex ungue leonem ? Qui composuerunt Encomia pulicum aut morbi podagrae aut similes nugulas docte et facete ornatas. Sic ego quoque velim verbis Brehmianis reddendis Latinitatem meam ad obrussam exigere. Num mihi continget, ut lectorem mihi faciam attentum, si Latine disseram de foedo animalculo semicaeco humum perfodiente, hortulanis molestissimo ? At Brehmius eandem describit "bestiam rapacem vere horribilem, feram, perquam iracundam, crudelem, ulciscendi cupidam". Ergo attende, lector, lege, quam horribilis sit talpa, ut caveas, ne in eandem incidas. Tune credidisti hortulum tuum esse locum amoenum et pacificum ? O quantum errasti : cave talpam !

Talpa europaea corporis longitudine est 15-17 centimetrorum, cauda 2,5 centimetra longa inclusa. A trunco corporis cylindrato pedes perquam brevia directe distant; palma pedis valde lata, manui similis semper extrorsus et retro vertit. Pedum digiti breves, unguibus latis, valde planatis, hebetibus armati sunt; quorum medius est longissimus, exteriores autem paulatim breviores fiunt et fere integri cutibus dispansis inter se coniuncti sunt, immo fere concretae. Pedum posteriorum minorum et breviorum digiti unus ab alio sunt disiuncti, ungues sunt acutuli et tenues. Oculi habent grani papaveris fere magnitudinem; qui medio loco inter aures et summum rostrum siti sunt, integri capillis capitis obtecti, sed palpebris instructi et possunt voluntate protuberari et retrahi, i.e. adhiberi. Sunt nigri coloris, similes parvis margaritis vitreis unius coloris, nam in iis distingui non potest iris a pupilla. Aures parvae expertes sunt concharum exteriorum, sed circumdatae sunt brevi cute marginali, quae etiam sub capillis latet et adhibetur ad meatum auditorium aperiendum claudendumve. Pellis aequaliter nigra ubique est valde densa, brevis, molli, examito haud absimili; palmis pedum, plantis, summo rostro exceptis totum corpus pelle obtectum est.

Talpa inhabitat totam Europam (paucis terris exceptis), necnon Asiae borealis et mediae partem orientalem.

Praesentia talpae mox apparet grumis in terrae superficie positis, quod eidem bestiolae subterraneae continuo accumulanda sunt ad vitam sustentandam. His grumis semper manifestum est, qua directione et quanta amplitudine talpa venata sit. Qua est voracitate, talpae semper est dilatandum territorium subterraneum. Sine pausa modica tantum altitudine sub humi superficie cuniculos fodit directos et, ut amoveat humum erutam, grumos accumulat bene notos. "Inter omnes bestias patriae nostrae subterraneas" Blasius dicit, "talpa laboriosissime parat suum habitaculum suosque cuniculos. Non solum curat voracitatem suam explendam, sed etiam habitacula et meatus fodiendos et cautionem periculorum varii generis habendam. Artificiosissime et diligentissime a talpa instruitur cubile, habitaculum proprium. Quod solet esse in loco foris vix accessibili, sub arboris radicibus, muris eqs., plerumque a regione venandi cottidiana remotissimo. Hac cum regione, in qua tubi nutritorii, qui cottidie multiplicantur multimodis ramificantur et decussantur, habitaculum coniunctum est tubo cursorio longo, plerumque recto. Parietes cubiculi et tuborum ad habitaculum spectantium perquam densi sunt, firme paviti et premendo levigati. Cubile ipsum instratum est graminum foliis mollibus, plantulis frumenti tenerrimis, fronde, musco, stramine, fimo aut radiculis, quas talpa magnam partem de superficie terrae adducit. Habitaculum, quo obtegatur dormiens cubansve, a talpa solet frequentari, nisi quaerit nutrimenta. Quod situm est 30 vel 60 centimetris sub superficie terrestri. Tubus cursorius, cum latior sit quam talpa, bestia celeriter commodeque progreditur; etiam in hoc tubo parietes sunt comprimendo et paviendo parietes sunt firmissimi. In exitu tubi cursorii superficiali deest grumus, quia talpa in eo fodiendo terram seorsim tantum premit. Qui tubus talpae utilis tantum est ad habitaculum cum regione venandi cottidiano coniungendum nec raro adhibetur ab aliis bestiis subterraneis, velut soricibus, muribus, bufonibus, quibus vere cavendum est, ne in talpam incidant. Foris hic tubus eo apparet, quod plantae supra eundem crescentes marcescunt humusque ibidem aliquanto delabitur. Tales tubi cursorii haud raro sunt 30 vel 50 metra longi. Talpa autem regionem venaticiam plerumque ab habitaculo longe remotissimam cottidie aestate et hieme in directiones diversissimas rimatur et perscrutatur. ...

Talpae facillimum est fodere. Musculis cervicis robustis ingentibusque manibus vatillorum similibus, quibus certo loco se detinet, rostro terram terebrat solutum, manibus anterioribus glebas circumsitas diradit et miranda cum velocitate post se iacit. Talpa aures melius claudere potest, quam ut harena aut terra penetrentur. Terram accumulatam in cuniculo fosso tam diu sinit post se iacere, dum copia sibi fiat incommoda. Tum conatur ad superficiem venire terramque paulatim rostro eicit. In eo paene semper obtectus est strato terrae solutae 12 vel 15 centimetra alto. In humo soluta talpa fodit velocitate vere admirabili. ...

Talpa praecipue nutritur lumbricis et larvis insectorum, quae vivunt sub terra. Praecipue propter lumbricos talpa construit cubilia sua magna et ampla. Facile tibi persuadeatur, si palum in humum mollem defixum vibraveris. Lumbrici enim sciunt talpam esse hostem suum. Iidem ubicumque motum senserunt, undique propere ex humo repentes conantur vitam servare supra terrae superficiem. Scilicet iidem credant commotionem effectam esse a talpa terram rimante. Praeter lumbricos larvasque talpa devorat scarabaeos, praesertim melolonthas, scarabaeos stercorarios, gryllotalpas et omnia cetera insecta, quae accipit, necnon cochleas et porcelliones, quos in deliciis habere videntur. Olfactu subtilissimo indagat bestias easdemque persequitur in locis profunditatis maioris aut minoris. Sed non solum in cuniculis suis venatur, sed interdum etiam de terrae superficie, immo ipsa ex aqua cibum sibi arcessit. Sorex aut microtus, rana, lacerta aut caecilia et natrix, quae errore perveniunt in cuniculos talpae – periere! "Compluries" Blasius inquit, "sub dio observavi ranam a talpa per insidias captam cruribus correptis sub terram tractari; qua submersione involuntaria factum est, ut rana infelix magnum ederet vagitum flebilem." Lenz expertus est talpam item agere cum serpentibus.

Talpa est vere insatiabilis. Quae cottidie tanto eget nutritu, quantum pondus est corporis sui, nec esurire potest supra spatium 12 horarum. ...

Acerrimi sunt talparum olfactus et auditus…

Iam e rebus supra commemoratis apparet talpam respectu magnitudinis esse bestiam rapacem vere horribilem. Cum hoc congruunt qualitates animae talpinae: Talpa est fera, perquam iracunda, sanguinem sitiens, crudelis, ulciscendi cupida nec ullo cum animali vivit pacifice excepta cum uxore sua, sed cum ea nonnisi tempore copulationis et dum catuli sunt parvi. At cetero anni tempore talpa nullum animal vivum patitur sibi propinquum, minime alterum inhabitatorem cubilis sui, qualiscumque est. Ne cum talpis quidem aliis, sive sunt eiusdem sive alterius sexus, talpa vivit socialiter. Duae talpae, quae inter se conveniunt extra tempus coeundi, statim incipiunt una cum alio in mortem dimicare.

Alio more talpae vivere solent tempore coeundi. Nunc mares feminaeque amorem cupientes noctu saepe cubilia relinquunt superque humum vagantur, ut adeant alia talparum palatia eorumque incolas visitent. Certo scimus multo plures talpas mares exstare quam feminas. Itaque saepius fit, ut nonnulli mares amorabundi (GELL.11,15,1) unus in alium incidant, quam ut *talpus (sit venia huic formae verbi) conveniat cum talpa. Quandocumque mares unus in alium incidit, ira incensi incipiunt saevissime pugnare, idque et supra et infra terram aut primo illic, deinde hic, dum unus ipse se habeat devictum, conatur aufugere. Tandem, fortasse post multas lites et rixas, talpa mas invenit feminam eandemque studet aut vi aut clementia sibi adiungere. Cum amata sua incolit aut suum aut illius cubile ibique fodit tubos, qui similes sunt communibus tubis venatoriis, sed a talpa masculino non adhibentur ad venandum, sed ad feminam includendam, si qui alter mas a ea petit nuptias. Ubicumque mas inclusit uxorem suam, statim revertit ad rivalem suum. Uterque dilatat cuniculos, in quibus inter se convenerunt, ad locum pugnandi. Deinde in mortem dimicatur. Femina autem inclusa interim conata est se liberare, et, novos cuniculos fodiens, procul abit; victor, sive est primus petitor sive secundus, propere illam sequitur reportatque; post non paucas pugnas coniuges, quorum uterque est morosus et insocialis, unus ad alteram assuefieri solet. Nunc communiter effodiunt cuniculos securitatis firmandae et nutritus comparandi, et femina nidum construit catulis, plerumque ibi, ubi tres pluresve cuniculi uno loco inter se contingunt, ut in periculo exitus ad fugiendum parati sunt quam plurimi. Nidus autem est simplex cubile mollibus, plerumque morsu deminutis partibus plantarum, praesertim foliis, graminibus, muscis, stramine, fimo similibusque fartum...Post graviditatem quattuor fere septimanarum talpa femina in hunc nidum parit tres vel quinque catulos caecos, qui referendi sunt in catulos mammalium omnium scaevissimos. Qui primo sunt nudi et caeci et fabae crassae fere magnitudine. At iam prima iuventute tam insatiabiles sunt quam parentes sui ideoque celeriter adolescunt. Mater summa cum diligentia servat infantes nec ullum periculum timet, si agitur de filiis filiabusque servandis. Si eadem forte ex humo aranda aut fodienda trahitur, illos rostro impositos portat ad foramen proximum aut in cumulum musci, fimi, frondis eqs, illosque in eos locos abdit quam festinantissime. Sed mas quoque curat catulos, iisdemque apportat lumbricos et insecta, in inundationibus periculum cum catulis probe communicat eosdemque rostro impositos studet auferre in locum securum. Post quinque fere septimanas catuli adepti sunt parentum magnitudinem fere dimidiam, tamen adhuc cubant in nido et exspectant, dum pater aut mater sibi afferat nutrimentum, quod incredibili aviditate arreptum devorant. Mater si illis aufertur, fame vexati saevientissima, audent cuniculum cursorium adire; verisimile est catulos matrem quaeritare. Deinde, si non inhibentur, tandem e nido exeunt inque superficie cavillantur et colluctantur. Prima conamina rimandi adhuc valde scaeva sunt; at mensibus labentibus bene discunt rimari, ut huius artis iam proximo vere bene periti sint.

Talpa non solet hiemare (ut solent nonnulli insectorum venatores alii), sed tam aestate quam hieme semper se movet. Quae sequitur lumbricos et insecta et cum iisdem aut in infimam terram aut ad summam movetur, eodem modo, quo illa ascendunt aut descendunt. Haud raro talpae in nive recentissima aut in humo frigore spississima apparent grumos suos accumulantes, necnon sub nive mollissima supra ipsum solum congelatissimum saepe faciunt itinera magna. Captores fide digni rettulerunt talpas parare penora hiemalia: illas enim condere copiam magnam lumbricorum, qui mutilati essent, sed non mortifere, cellasque penuarias hiemibus duris uberius completas esse quam mitibus, eqs.

Praeter homines talpa multos habet persecutores. Putorius, mustela erminea, ulula, falco, buteo, corvus, ciconia talpae insidiantur grumos accumulanti, mustela minor eam persequitur ipsos in cuniculos invadens. Canes curti delectant eo quod talpae fodienti insidias parant, eandem iactu repentino humo proiciunt, paucis morsibus necant. Tantummodo vulpes, ictides (sive martes), erinacei, aves supra commemoratae talpam devorant, ceterae hostes eam necatam relinquunt.

 

Talpa europaea

symbola e Wikipedia encyclopaedia libera excerpta

Talpa europaea

Talpa europaea

 

Systematice

Ordo:

Eulipotyphla

Familia:

Talpidae

Subfamilia:

Talpinae

Tribus:

Talpini

Gattung:

Talpa

Art:

Talpa europaea

 

Nomen scientificum

Talpa europaea

Linnaeus, 1758

Talpa europaea est Mammalium species, quae spectat ad familiam Talpidarum, ordinem Eulipotyphlorum. Haec talpa est unica species familiae suae, quae invenitur in Europâ mediâ.

 

Argumenta

 

Notae talparum

Talpae europaeae sicut omnia Eulipotyphla sunt structurâ corporis ad modum vivendi subterraneum et fossorium bene accommodatâ.

Membra et structura corporis

Manus fossoria Talpae europaeae.

Pellis mollis, sicut in plerisque talpis, etiam in europaeâ e laneis tantum pilis constat. Color pelliculae talpinae solet esse griseus, sed in singulis talpis variari potest ab albo-griseo per fusculum ad nigrum. Talpae europaeae logitudine sunt (capitis et trunci) 10 vel 17 centimetrorum, cauda est 2 aut 4,5 centimetra longa, paucis pilis obsita – qui sunt pili tactiles. Talpae adultae pondus habent, quod est inter 60 et 120 gramma.

Truncus harum bestiarum est formae cylindricae, caput acutum impositum est collo brevi, vix visibili. Extremitates anteriores ad instrumenta fossoria sunt redacta.

Talparum manus vatilliformes sunt palmis extrorsum versis, desinunt in quinque digitos, confirmantur addito osse sesamoideo. Bracchia sita sunt longe ante thoracem, iuxta caput, brevia, corpori prorsus imposita. Articulatio cubiti regioni umerorum altae imposita est, non adhibetur ad fossionem fortiorem, sed tantummodo ad manum recte collocandam. Sicut in plerisque talpis, etiam in talpa europaea invenitur coniunctio claviculae et bracchii articulata, qualis non exstat in ceteris mammalibus. Talpa fodit bracchio torquendo, quod est sat musculosum. Pedes posteriores item sunt quinis digitis, sed minus apta sunt ad fodiendum quam anteriores. Et anteriores et posteriores pedes sunt colore carneo et ferê glabri.

Caput et dentes

 

Cranion Talpae europaeae

Cranion talparum est planum et longitudinale, sicuti in plerisque animalibus insectivoris. Verisimile est talpam oculis suis parvis in pellem abditis nihil posse distinguere nisi lumen et tenebras. Conchae aurium desunt. Longi pili faciales sunt organa tactilia. Rostrum talpae est longum et mobile, abundat cellulis sensus haptici, quae dicuntur organa Eimeriana. Quibus talpa non solum stimulos tactiles sentit, sed etiam stimulos electricos motu bestiae praedatoriae ortos. Talpae europaeae ita ut nonnullae aliae talpae sunt 44 dentibus; ergo eaedem conservaverunt animalium placentariorum dentaturam completam: in omni maxillae mandibulaeque parte dimidiâ 3 dentes incisorii, 1 caninus, 4 praemolares, 3 molares. Iidem dentes acutis tuberibus acribusque laminis dentalibus instructi ad carnem devorandam bene sunt accommodati. Tubera dentium molarium posteriorum posita sunt forma litterae w (forma dilambdodontica).

Anatomia interior

Sicut in omnibus animalibus insectivoris, tractus talparum digestorius constructus est valde simpliciter. Earum intestinum est tubus simplex, qui, si cum corpore comparatur, est valde brevis, deest intestinum caecum. Ad aerem systematum cunicularium oxygenio deficientem talpa eo accommodata est, quod eius sanguis multo maiore copiâ est haemoglobini quam sanguis aliorum mammalium, quae sunt similis magnitudinis. Structura tractus genitalis talpae similes sunt ceteris animalibus insectivoris: In talpis maribus testiculi siti sunt extra cavitatem abdominalem, in plicis cutaneis scroto similibus, quae appellantur plicae cremastericae. Talpae feminae autem sunt utero bicorni.

Talpae ubi vivant

Talpa europaea vivit in regionibus, quae sitae sunt a Magna Britannia (sed non in Hibernia) per longas partes Europae mediae et orientalis, usque ad Sibiriae regionem, per quam fluunt flumina Ob et Irtysch. Talpa cum praeferat regiones temperatas, deest et in Caucasi et in Maris Mediterranei regione. (Sed ibidem inveniuntur nonnullae species Talpae europaeae affines.) Biotopus Talpae europaeae sunt sola non nimis arida pratorum et silvarum necnon agrorum cultorum. In Alpibus Talpa europaea vivit usque ad altitudinem 2400 (duorum milium quadringentorum) metrorum supra libram maris[1].

 

Modus vivendi

Fossio et systemata specuum a talpis effecta

Systema cuniculorum a talpâ fossorum.

Talpae europaeae ita ut talpae aliae maximam vitae partem degunt in cuniculis subterraneis, quos ipsae sibi foderunt. Cuniculi interdum sunt ad ipsam terrae superficiem propinquissimi, interdum etiam in profunditate unius metri. Terra effossa promovetur ad superficiem, ut fiant grumi illi talparum notissimi. Qui non solent esse supra cuniculos, sed circiter 15 centimetris iuxta illos, quia terra oblique sursum promovetur. Si humus est rara, non multum effertur; immo, si solum nive obtectum est, interdum fit, ut cuniculi fodiantur per ipsa gramina. Velocitas fodiendi est, pro qualitate solorum, 7 metrorum horalium. Cuniculi perfecti a talpa percurruntur velocitate maximum 67 (sexaginta septem) metrorum per minutam (i.e. 4 chiliometrorum horalium)[2]. Cuniculorum maxima pars non profundior est 10 vel 20 centimetris, saepe superficiei etiam propinquior, sed infra radices principales. Nonnisi hieme, praecipue, si frigora sunt, aut aestate aridissima Talpae europaeae cuniculos fodiunt inferiores, i.e. in profunditate 50 aut 60 centimetrorum. Tales cuniculi nutritorii saepe sunt circulares et inter se et cum cubili coniuncti sunt.

Cubile autem inferius quam cuniculi nutritorii situm foliis et graminibus sternitur. Idem a talpa adhibetur ad requiescendum et nutrimenta deponenda et ad prolem educandam. Profunditas cubilium dependet cum ab aliis tum a libra phreatica. Si frigora sunt, cubilia, sicut cuniculi, fodiuntur inferiores aut obteguntur grumis, qualium maiores appellantur „burgi". Saepe praeter cubile principale exstant nonnulla cubilia compensativa.

Tempora activitatis et mores sociales


Talpa europaea in grumo suo versans.

Ita ut multa alia mammalia subterranea Talpae europaeae nullo sunt rythmo diei et noctis insigni. Activitas talpae dividitur in tres phases vigiliae et somni, vigiliae solent esse ante meridiem, post meridiem, versus mediam noctem, spatiis quaternarum vel quinarum horarum. Intra haec spatia temporum talpae vagantur per cuniculos cibum quaerentes. Talpae a somno hiemali abstinentes etiam tempore anni frigidiore sunt agiles. Ut hoc tempore inveniant satis nutrimenti, invadunt in strata soli profundiora ibidemque penora recondunt. Talpae europaeae, ut est mos plerorumque animalium insectivororum, vivunt solitariae extraque tempora copulandi evitant alias talpas sui generis. Cuniculi et cubilia a talpis signantur secretis glandularum, quo attendant aliae talpae. Talpa defendit territorium circiter 2000 (duorum milium) metrorum quadraticorum. Numquam nisi tempore copulandi, quod est vernale, talpae mares territorium suum tanto dilatant, ut partim congruat cum territoriis talparum feminarum vicinarum.

Nutritio

Talpa nutrimenta quaerit tribus rationibus: humo fodienda et cuniculis permigrandis et terrae superficie perquirenda. Talpa pro statu soli prove peritia sua una aut alia methodo utitur.

Talpa larvam scarabaei praedatur.

Talpae nullo nutrimento vescuntur nisi bestiis, praesertim lumbricis et insectis (velut scarabaeis et dipteris) necnon illorum larvis. Rarius devorant etiam minora animalia vertebrata, velut lacertas animaliaque rodentia. Praecipue ante menses hiemales talpae in cubilibus recondunt lumbricos. Ideo talpae morsu praecidunt segmenta lumbricorum corporis anteriora, ne fugiant, sed pergant vivere. Talpae cum sint velocitate metabolica permagna, necesse est, ut cottidie permultum nutrimenti accipiant. Eaedem plerumque non perferunt pausas comedendi longiores (12 vel 24 horarum). A talpis cottidie consumuntur nutrimenta, quae pendunt fere dimidium tantum, quantum pondus corporis proprii (i.e. minimum quinque, maximum 50 gramma, in medio viginti gramma). Talpa, quae pendet centum gramma, quotannis devorat 20 vel 30 chiliogramma vermium atque insectorum.

Prolis propagatio

Talpae europaeae inter se coire solent tempore vernali (plerumque mensibus Martio vel Aprili); perraro fiunt duo partus in anno. Interdum hoc tempore mares certant de privilegio coeundi. Coitus ipse potest fieri et supra et infra terrae superficiem.

Ecce talpa capta – bene apparent nasus et manûs fossoriae.

Talpa femina post quattuor fere septimanas graviditatis inter mensem Aprilem exeuntem et Iunium ineuntem duos vel septem (in medio tres vel quattuor) catulos in lucem edere solet. Catuli in nido cubantes, primo sunt nudi, fabarum tantum magnitudine, per tres septimanas caeci, per quattuor vel sex septimanas lactantur, post unum aut duos menses nidum relinquunt. Pubescunt anno secundo, ut plerumque post primam hiemem participes sint prolis propagandae.

 

Talpis qualia pericula immineant. Quantam aetatem nanciscantur.

Talpa motionibus fodiendi ipsa se liberans.

 

Res, quibus impeditur, ne talpae nanciscantur aetatem maximam, praeter persecutiones humanas sunt inundationes, frigora sŏlorum diuturna, necnon rivales proprii generis. Devorantur autem talpae ab avibus quales sunt ululae et buteones et corvi et ciconiae albae et mammalia, qualia sunt vulpes, immo sues feri. Canes domestici interdum talpas mordendo necant, sed non devorant. Fit etiam, ut cattae domesticae capiant talpas[4]. Aetas Talpae europaeae maxima solet indicare esse inter tres et quattuor, maximum quinque annos. Experimentis factis consequitur plus duas tertias partes alicuius populationis talparum esse unum annum natum aut etiam minorem natu. Raro tantum inveniri talpas tres aut quattuor annos natas.[5] Portio letalitatis maxima invenitur in talpis iuvenibus, quibus nido matris relicto proprium cynegesium est condendum et defendendum.

 

Talpae europaeae et homines

Quae ratio intercedat inter talpas et homines

Grumi talparum nonnullis hominibus sunt molesti.

Talpae solent homines offendere fossionibus suis. Licet eaedem sint merê carnivorae, i.e. nullas plantas devorent, fodiendo radicibus plantarum detrimenta inferre possunt. Grumis et specibus talpinis interdum fit, ut instrumenta messoria aliquid damni capiant. At saepe homines nulla alia causa de talpis stomachantur nisi propter grumos pratum sive caespitem foedantes.

Cum docti inter se dissenserint, quaenam et quanta a talpis devorarentur, decenniis prioribus acriter riati sunt, quidnam praevaleret: utrum detrimenta a talpis facta (devorant lumbricos utilissimos) an earum utilitas (devorant quoque larvas elateridarum nocentissimas). Praecipue Alfredus Brehm Vita bestiarum („Thierleben") suâ famam talpae obscuravit, quam dixit esse „bestiam rapacem vere horribilem" [6] in Verruf gebracht.

In Germaniâ lege foederali naturae tutandae (BNatschG) explicitê vetitum est, ne haec animalia quoquomodo necentur. Tantummodo licet tales bestias fugare methodis oecologicis, velut quibusdam odoramentis. Raro a magistratibus naturae tutandae per exceptionem conceditur, ut talpae necentur aut transponantur in alia loca. Etiam secundum legem species tutandi foederalem haec species „ specialiter protegitur". Etiam in Austria et Helvetia Talpa europaea protegitur.

Sub specie globi terrestris universalis Talpa europaea late patet neque refertur inter species periclitantes, ipsum IUCN Talpam europaeam dicit eandem non periclitari.

Ratio systematica

Talpa europaea est una e novem speciebus generis Talparum, cuius species ceterae vivunt in regione mediterranea necnon in Asia boreali et occidentali. Relationes phylogeneticae intra hoc genus valentes magnam partem nondum sunt investigatae. Genus Talparum una cum nonnullis speciebus Asiae orientalis et austro-orientalis, quae omnes sunt simili structurâ corporis similique modo vivendi, spectant ad gregem generum Talpinorum.

 

Nonnulla verba veterum de talpis dicta

AUCTORES GRAECI

ἀσπάλαξ,  ἀσπάλακος, ὁ ARISTOTELES (4.sc.), Historia animalium 488a 1,14 ; 491b1,43 ;533a4,80; 605b8,157. ANTIGONUS CARYSTIUS PARADOXOGRAPHUS (3.sc.), Mirabilia10 ; STOICORUM VETERUM FRAGMENTA 2,51 ; AELIANUS (2./3.p.Chr.n.), De natura animalium 17,10 ; ἀσπαλάκων αυτόχθονα φύλα OPPIANUS APAMENSIS (3.sc. p.Chr.n.), Cynegetica 2,612 ; in proverbio: τυφλότερος ἀσπάλακος DIOGENIANUS PAROEMIOGRAPHUS 8,25.

σπάλαξ, σπάλακος, ἡ, ARISTOTELES De Anima 425a11, SEPTUAGINTA Leviticus 11,30 ; masc. in AELIANUS, De natura animalium 11,37 ; etiam scribitur σφάλαξ, PAUSANIAS, Periegeta (2.sc. p.Chr.n.) 7,24,11.

 

AUCTORES ROMANI

VARRO rust.1,51,1; CICERO Lucullus 81; VERGILIUS Georgica 1,183; SENECA Naturales quaestiones 3,16,5; COLUMELLA 4, 33,3; PLINIUS Historia naturalis 8,226; 10,191; 30,19; MARTIALIS 11,18,14; QUINTILIANUS Institutio oratoria 9,3,6.

ARISTOTELES, Historia animalium

TEXTUS ORIGINALIS

VERSIO LATINA

488a 1,14 καὶ τὰ μὲν οἰκητικὰ τὰ δὲ ἄοικα, οἰκητικὰ μὲν οἷον ἀσπάλαξ, μῦς, μύρμηξ, μέλιττα, ἄοικα δὲ πολλὰ τῶν ἐντόμων καὶ τῶν τετραπόδων.

491b1,43 τὰ μὲν οὖν ἄλλα γένη πάντα τῶν ζῴων πλὴν τῶν ὀστρακοδέρμων καὶ εἴ τι ἄλλο ἀτελές, ἔχει ὀφθαλμούς˙ τὰ δὲ ζῳοτόκα πάντα πλὴν ἀσπάλακος. τοῦτον δὲ τρόπον μέν τιν̉ ἔχειν ἄν θείη τις ὅλως δ̉ οὐκ ἔχειν. ὅλως μὲν γὰρ οὔθ̉ ὁρᾷ οὔτ̉ ἔχει εἰς τὸ φανερὸν δήλους ὀφθαλμούς˙ ἀφαιρεθέντος δὲ τοῦ δέρματος ἔχει τήν τε χώραν τῶν ὀμμάτων καὶ τῶν ὀφθαλμῶν τὰ μέλανα κατὰ τὸν τόπον καὶ τὴν χώραν τὴν φύσει τοῖς ὀφθαλμοῖς ὑπάρχουσαν ἐν τῷ ἐκτός, ὡς ἐν τῇ γενέσει πηρουμένων καὶ ἐπιφυομένου τοῦ δέρματος.

 

533a4,80 ἄνθρωπος μὲν οὖν καὶ τὰ ζῳοτόκα καὶ πεζά, πρὸς δὲ τούτοις καὶ ὅσα ἔναιμα καὶ ᾠοτόκα, πάντα φαίνεται ἔχοντα ταύτας πάσας, πλὴν εἴ τι πεπήρωται γένος ἕν, οἷον τὸ τῶν ἀσπαλάκων. τοῦτο γὰρ ὄψιν οὐκ ἔχει˙ ὀφθαλμοὺς γὰρ ἐν μὲν τῷ φανερῷ οὐκ ἔχει, ἀφαιρεθέντος δὲ τοῦ δέρματος ὄντος παχέος ἀπὸ τῆς κεφαλῆς κατὰ τὴν χώραν τὴν ἔξω τῶν ὀμμάτων ἔσωθέν εἰσιν οἱ ὀφθαλμοὶ διεφθαρμένοι, παντ̉ ἔχοντες ταὐτὰ τὰ μέρη τοῖς ἀληθινοῖς˙ ἔχουσι γὰρ τό τε μέλαν καὶ τὸ ἐντὸς τοῦ μέλανος, τὴν καλουμένην κόρην, καὶ τὸ κύκλῳ πῖον, ἐλάττω μέντοι ταῦτα πάντα τῶν φανερῶν ὀφθαλμῶν. εἰς δὲ τὸ ἔξω οὐδὲν σημαίνει τούτων διὰ τὸ τοῦ δέρματος πάχος, ὡς ἐν τῇ γενέσει πηρουμένης τῆς φύσεως˙|| [εισὶ γὰρ ἀπὸ τοῦ ἐγκεφάλου, ᾑ συνάπτει τῷ μυελῷ, δύο πόροι νευρώδεις καὶ ἰσχυροὶ παρ̉ αὐτὰς τείνοντες τὰς ἕδρας τῶν ὀφθαλμῶν, τελευτῶντες δ̉ εἰς τοὺς ἄνω χαυλιόδοντας.]

 

605b8,157 καὶ ἐν τῇ Βοιωτίᾳ ἀσπάλακες περὶ μὲν τὸν Ὀρχομενὸν πολλοὶ γίγνονται, ἐν δὲ τῇ Λεβαδιακῇ γειτνιώσῃ οὐκ εἰσίν, οὐδ̉ ἄν τις κομίσῃ, ἐθέλουσιν ὀρύττειν.

 

488a 1,14 Alia autem (animalia) habent habitacula, alia non; habent talpa, mus, formica, apis, non habent multa insectorum et quadrupedum.

491b1,43 Omnia alia genera animalium praeter testacea et aliud quidvis imperfectum habent oculos; vivipara autem omnia praeter talpam. Eandem quadamtenus habere oculos sentiat quispiam, generaliter autem non habere. Generaliter enim eadem (bestia) neque videt neque habet oculos extrinsecus apparentes. Cute autem ablatâ (apparet talpam) habere oculorum locum et nigredinem in loco et sede, quales naturâ sunt oculis extrinsecus sitis; nam oculi orientes sunt debilitati cute supercrescente.

533a4,80 Ergo homo et animalia vivipara et gradientia et praeter ea omnia sanguinea et ovipara videntur habere hos (sensûs) omnes, nisi quod genus est defectum, quale est talparum. Hoc enim non habet visum.

Nam non habet oculos extrinsecus, sed crassâ cute a capite ablatâ eo loco, ubi alioquin oculi extrinsecus sunt siti, sunt oculi mutilati, quibus sunt omnes eaedem partes ac verîs.

Nam habent nigredinem et rem in nigredine sitam, quae appellatur pupilla, et rem pinguem circa sitam, sed haec omnia sunt minora quam in oculis extrinsecus apparenti bus. Extrinsecus autem nihil horum apparet propter cutis crassitiem, itaque in ortu deficit crescentia. || [Nam ex eo loco cerebri, quo idem coniungitur cum medulla, duo meatûs nervosi et robusti iuxta orbitas oculorum pertingentes, qui desinunt in dentes exsertos superiores]**

605b8,157 Et talpae in Boeotiâ circa Orchomenum multae nascuntur, sed in Lebadiâ propinquâ non sunt, neque, si quis (eas ibidem) exposuerit, volunt fodere.

 

** Aubert et Wimmer in suâ editione Historiae Animalium Aristotelêae (t.1, Lipsiae 1868, p.418, adnotant hanc sententiam uncinis angulatis instructam non esse ab ipso Aristotele scriptam, sed a commentatore aliquo interpositam. Nam meatûs usque ad orbitas oculorum et dentes exsertos pertingentes (i.e. nervos opticos) nequaquam quadrare ad talpam: eandem enim bestiam non habere dentes exsertos (quales habent apri).

 

AUCTORES ROMANI

VARRO rust.1,51,1; CIC.Luc.81; VERG.Georg.1,183; SEN.nat.3,16,5; COLUM. 4, 33,3; PLIN.nat.8,226; 10,191; 30,19; MART.11,18,14; QUINT.Inst.9,3,6.

VARRO De re rustica 1,51,1 ... Itaque amurcâ* solent perfundere (sc. sŏlum terrestre): ea enim herbarum et formicarum et talparum venenum.

_______

*amurca, -ae f. est spuma olei.

 

VERGILIUS, Georgicôn liber 1, 178-183

Area cum primis ingenti aequanda cylindro

et vertenda manu et cretâ solidanda tenaci,

ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,

tam variae inludant pestes: saepe exiguus mus

sub terris posuitque domos atque horrea fecit,

aut oculis capti fodêre cubîlia talpae.

 

SENECA, Quaestiones naturales 3, 16, 4-5 Sunt et sub terrâ minus nôta nobis iura naturae, sed non minus certa. Crede infra quicquis vides supra. Sunt et illîc specûs vasti ingentesque recessûs ac spatia suspensis hinc et inde montibus laxa; sunt abrupti in infinitum hiatûs, qui saepe illapsas urbes receperunt et ingentem ruinam in alto condiderunt. (5) – haec spiritu plena sunt, nihil enim usquam inane est – et stagna obsessa tenebris et lacûs ampli. Animalia quoque illis innascuntur, sed tarda et informia ut in âëre caeco pinguique concepta et aquis torpentibus situ; pleraque ex his caeca ut talpae et subterranei mures, quibus deest lumen, quia supervacuum est. Inde, ut Theophrastus affirmat, pisces quibusdam locis eruuntur.

 

PLINIUS, Naturalis historia 8,226 Boeotiae Lebadeae inlatae sŏlum ipsum fugiunt quae iuxta in Orchomeno tota arva subruunt, talpae. Quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submovet delicias.

id. 10,191 Ex sensibus ante ceterea homini tactum, dein gustatus; reliquis superatur a multis. Aquilae clarius cernunt, vultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpae: obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento, praeterea voce omni in sublime tendente, sermonem exaudiunt et si de iis loquare, intellegere etiam dicuntur et profugere.

id.30,19 Peculiare vanitatis sit argumentum, quod (sc. magi) animalium cunctorum talpas maximê mirantur tot modis a rerum naturâ damnatas, caecitate perpetuâ, tenebris etiamnum aliis defossas sepultisque similes. Nullis aequê credunt extis1, nullum religionum capacius iudicant animal, ut, si quis cor eius recens palpitansque devoret, divinationes et rerum efficiendarum eventûs promittant. Dente talpae vivae exempto sanari dentium dolores adalligato2 adfirmant. Cetera ex eo animali placita eorum3 suis reddemus locis. Nec quicquam probabilius invenietur quam muris aranei morsibus4 adversari eas, quoniam et terra orbitîs5, ut diximus, depressa adversatur.

 

COLUMELLA, De re rustica 4,33,3 (Castaneti satio). ...Simulatque semina (sc. castanearum) stilaverint6 et iam bima transferri queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet. Spissius autem propter varios casûs deponitur (sc. semen castaneae): nam interdum, priusquam enascatur, siccitatibus nux inarescit aut aquarum abundantiâ putrescit; interdum subterraneis animalibus sicuti muribus et talpis infestatur; propter quae saepe novella castaneta calvescunt.

 

MARTIALIS 11,18,147

Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;

sed rus est mihi maius in fenestrâ.

Rus hoc dicere, rus, potes vocare?

In quo ruta facit nemus Dianae,

argûtae tegit âla quod cicâdae,

quod formîca diê comêdit uno,

clusae cui folium rosae corona est;

in quo non magis invenitur herba

quam Cosmi folium piperve crudum;

in quo nec cucumis iacêre rectus

nec serpens habitare tota possit.

Urucam male pascit hortus unam,

consumpto moritur culix salicto,

et talpa est mihi fossor atque arator.

QUINTILIANUS, Institutio oratoria 9,3,6 Fiunt ergo et circa genus (sc. grammaticum, m., f., n.) figurae in nominibus (i.e. substantivis), nam et ‚oculis capti talpae’ et ‚timidi dammae’ dicuntur a Vergilio, sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est: ...

1 exta, -orum n.pl. i.q. viscera, fibrae, ex quibus haruspices vaticinabantur.

2 adalligato (sc. dente): i.e. si dens talpae homini dolenti adalligatus erit (tamquam amuletum)

3 i.e. placita magorum

4 i.e. sōricis (sōrex, -icis m., graecź ὕραξ, G.sg. ὕρακος, m., angl. shrew-mouse, fr. musaraigne, ital. toporagno; hisp. musaraña. Romani superstitiosi sorices valde timebant; ceterum morsus eorum reverâ est venenosus, hominibus non periculosus, sed dolorosus.

5 orbitae erant regulae viis stratis impositae, per quas currûs vehebantur.

6 stilascere: crescendo stilum accipere.

7 Carmen quod sequitur scriptum est versibus hendecasyllabis, quorum schema est hoc: - - | - u u - || u - u – ū
Ictibus (quales antiquitus umquam fuisse interim dubium est) sic legendi sunt versus duo priores:
Dónastí, Lupe, rús sub úrbe nóbis// séd rus ést mihi máius ín fenéstra.//

 

CARA LECTRIX, CARE LECTOR,

HAEC HACTENUS DE TALPA. NONNULLA EFFODI, SED MULTA ADHUC IACENT SUB TERRA NONDUM AD LUCEM VERITATIS SUBLATA. SIT NOBIS EXEMPLO MIRUM HOC ANIMALCULUM: AD MAIOREM GLORIAM DEI ET SCIENTIARUM PERGAMUS RES INCOGNITAS SCITU DIGNAS ERUERE TALPINA CUM INDUSTRIA ATQUE PERSEVERANTIA!

ASPALACOLOGIAM

COMPOSUIT

NICOLAUS GROSS

http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae