Annus
2 0 0 8


Uter praevalebit?

Uter praevalebit?

Duo adversarii de sella praesidentiali Civitatum Americae Unitarum inter se contendunt, postquam ceteris candidatis certamen deserendum fuit. Pridie Nonas Novembres electio fiet, postridie exitus divulgabitur: toto in orbe timor et spes commorabuntur, quod praesidens foederationis Americanae potentissimus mundi vir iure appellari potest.

Johannes McCain, partis republicanae candidatus, LXXII annos natus, per annos XX senator in Arizona electus est: bello Vietnamensi pugnavit et diu captivus bellatorum Vietnamiae septemtrionalis mansit. De rebus exteris falco putatur, nam belli Iraquici strenuus fautor ab initio se proclamavit. Nihilo minus eum minime pudet opiniones suas alienas a factione republicana aperire, quam ob rem ipse se "maverick" appellatur, personam incauti lusoris ex praeclaro cinemate desumens. Dictum eius "Primum patria" Johannem in serie laudatorum temporis acti collocat. Aetate provectus, sibi vicariam omnibus ignotam Saram Palin delegit, per biennium gubernatricem Alascae quattuor et quadraginta annos natam; quae se mox parum aptam rebus politicis mundanis demonstravit.

Baracus Obama per annos tres tantum senator democraticus est Illinoesiae XLVII annos natus, cuius pater nigricolor ex Kenia, mater Americana albicolor fuerant. Humili genere natus, Sicagi patronus fuit pauperum defensor. Ut senator, plurimas leges proposuit et adprobavit ad egenos adiuvandos, naturam tutandam, arma mortifera Americana delenda; praeterea in bello Iraquico Georgio Bush strenue adversatus est. Dictum celeberrimum quo pugnam ad candidaturam apiscendam contra adversariam democraticam Hilariam Rodham Clinton fuit: "Ita! Possumus!". Vicarium rerum politicarum peritum senatorem Josephum Biden delegit.

Paulo ante comitia, putantur electores multo magis de rebus oeconomicis quam de exteris solliciti esse. Nam aes alienum illorum qui et domus et pecuniae orbantur plures opprimit; etiam medicae curationis defectus inopes magis magisque angit, quarum difficultatum Baracus Obama se remedia paraturum confirmat. Timor contra caedium tromocratarum et armorum nationum islamicarum minus animos Americanorum hodie sollicitant, item migrationes et abortiones inderdictio, quae argumenta republicanis cordi sunt. Ideo opiniones Baraco magis quam Johanni favere referuntur: sed post diribitionem tantum nomen Georgii Bush successoris cognoscemus.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae