Nagrodę Nobla 2008 w medycynie i fizjologii otrzymali Niemiec Harald zur Hausen za odkrycie wirusa brodawczaka ludzkiego (
NOBLISTAE ANNI 2008 ARTIS MEDICINALIS
Praemium Nobelianum medicinae physiologiaeque hoc anno
attributum est tribus studiosis: Germano Haraldo zur Hausen (anno
1936 nato), qui demonstraverat virum humanae papillomae (HPV)
excitare posse carcinoma cervicis uteri, quod carcinoma necat
maximum numerum mulierum necnon Francogallis Francoise Barre-Sinoussi
(anno 1947 natae) et Luc Montagnier (nato 1932 anno) pro
repertione viri (humanae) deficientiae immunitatis (HIV), cuius
effectus morbus est disimunitatis (AIDS).
Repertione zur Hausen iniectiones inventae sunt, quibus
progressus carcinomatis cervicis uteri multis in casibus cohiberi
possit. Investigationes autem Gallorum viri HIV produxerunt
medicinas retrovirales, quae incrementum AIDS retardant.
Scripsit ANL
|