Annus
2 0 0 8


www

Ranâ crucifixâ excitari tumultum

Eheu blasphemia, blasphemia! In Museo Artis Modernae et Coaequalis Bauzanensi (Bozen, in Tiroli), quod die Saturni est apertum, quodam artificio excitatae sunt turbae maiores. Ecclesia indignata est. Musei directores nunc egêrunt.


Ecce artificium infame.

Directores musei ranam crucifixam, qui alterâ manu tenet urceum cervesiarium necnon linguam protendit, e museo sustulerunt.

Hoc opus, quod factum est a.1990 ab artifice Germano Martino Kippenberger, qui interim mortuus est, inscribitur „Primum pedes" ("Zuerst die Füsse"). Iam die Saturni, cum museum initiaretur, opprobrium blasphemiae est dictum.

Luis Durnwalder centurio Tirolis australis hoc opus dixit esse indecorum et parum verecundum, Wilhelm Egger episcopus dioecesanus postulavit, ut respicerentur sensūs hominum religiosi.

Curatrix "Museii" explanavit Kippenbergerum hoc opus creantem sibi ipsum visum esse crucifixum. Eundem enim artificem drogis alcoholique obnoxium illo tempore studuisse ab illis venenis abstinere.

Hanc relationem d.26.m.Mai. a.2008 h.15.02 in periodico interretiali „20min" editam (titulus originalis: „Gekreuzigter Frosch sorgt für Aufruhr") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS:http://www.leolatinus.com/

d.9. m.Aug. a.2008, h.18:11

IPSAM ARTEM ESSE CRUCEM

Ranam remanere – adversus Papae vituperationem

Musei Artis Modernae Bauzanensis curatores manent constantes: Consilium fundationis constituit, ut adversus vituperationem a Papâ dictam rana crucifixa remaneret. Quamvis Pater Sanctus vituperaverit ipsissimus, artificium Martini Kippenberger in museo remanet.

Bauzano ex urbe – Colore viridi, oculis torpidis, crucifixa: Rana Martini Kippenberger Germani artificis ibi manebit, ubi est. Quamvis ipse Papa vituperavisset hoc amphibium crucifixum, idem opus remanebit in Bauzano Museo Artis Modernae suspensum. Cum suffragia ferrentur, consilium fundationis decrevit pro ranâ – et contra Patrem Sanctam.

Benedictus XVI. scripserat ad Franciscum Pahl, praesidem consilii regionalis Tirolis australis: Ranâ violari sensûs religiosos multorum hominum, qui crucem considerarent symbolum caritatis Dei et redemptionis.

Idem Franciscus Pahl verba Patris Sancti accepit benevolê: Nam bestiolâ in museo pendente aspectâ eundem pertaeduit ciborum – idem membrum partis politicae Austrotiroliensis, ut demonstraret se ranam reprobare, desiit cibos comedere; denique idem ieiunatione vituperandi nimis durâ debilitatus animo relictus est.

Necnon Alexander (Sandro) Bondi Italus minister cultûs civilis sibi videtur laedi istôc amphibio: Die Iovis Alexander: "Hôc opere" inquit „non sôlum laeduntur sensûs multorum hominum religiosi, sed etiam intellectus hominum sanus et ratio eorum, qui hoc symbolum non comprobant." Alexander enim est membrum gubernationis conservativae praesidis ministerialis Silvii Berlusconi, qui habet rationes valentissimas ad Ecclesiam Catholicam.

De ranâ pugnatur etiam in viâ et in interreti. In musei diario interretiali Tirolienses inter se confligunt: Alii clamant: „Libera sit ars!", alii „Ranam abicite ad purgamenta!"

Directores musei continuis precationibus monitoriis ante museum factis politicisque localibus urgentibus interdum visi sunt recedere. Itaque iidem ranam ex introitu in tabulatum tertium transposuerunt.

Necnon affirmaverant ranam esse retinendam. Nam hac sculpturâ a.1990 (anno millesimo nongentesimo nonagesimo) confectâ reddi statum animi, quo artifex fuisset illo tempore, nulloque modo spectare ad religionem. Kippenberger illo tempore curationem finivisse abstinentiae alcoholis drogarumque. Directores musei Bauzanensis declaraverunt eandem sculpturam esse imaginem sui ipsius ironicam, quam fecisset ille artifex, qui a.1997 mortuus esset, necnon patefacere artificis timorem.

Consilium fundationis musei refertur maiore parte respuisse repraesentatoribus terrae commendantibus, ut opus tolleretur. Ita factum est, ut rana remaneret in museo suspensa usque ad finem expositionis, cui titulus est "Conspectus periphericus corpusque collectivum", quae fiet d.21. m.Sept.

Haec res decreta est per unam horam – verisimile est rixam ranariam factum iri etiam diutius.

Hanc relationem d.09.m.Aug. a.2008 h.18.11 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „DAS KREUZ MIT DER KUNST – Frosch bleibt – trotz Papst-Protest") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae