Annus
2 0 0 8


16

d.16. m.Sept. a.2008, h.16:03

HIRSTIANA AUCTIO LONDINENSIS

Saltatio circa vitulum aureum

Scripsit Ingeborg Wiensowski, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Ecce subhastantur artificia uno anno fabricata pretio 140 milionum euronum: Ingens auctio Damiano Hirst Britanno artifici successit felicissimê. Hoc spectat tam ad lucrum quam ad ideam artificis: Cui licet gloriari, quod ad oculos demonstravit mercatûs artificiorum perversiones.

Saltatio circa „vitulum aureum" Damiani Hirst incohata est die Lunae ipsâ horâ undevicesimâ in Domo Sothebyanâ, iuxta Viam Bonianam Londinensem. Visitatores ad auctionem, c.t. "Beautiful Inside My Head Forever", admissi sunt h.18. Scilicet nulli visitatores admissi sunt nisi invitati, nam non erant sedes nisi 800 (octingentae) – necnon nonnulla conclavia reservata, ut tales collectores magnarii, quales sunt Francois Pinault aut Bernard Arnault, remanerent invisibiles. Num iidem adfuerunt? Nescitur. Sed hoc non rêfert.

DAMIANUS HIRST IN DOMO AUCTIONUM SOTHEBYANÂ: SALTATIO CIRCA VITULUM AUREUM


Ecce artifex ante spectaculum: Damianus Hirst se praebet photographandum, antequam incohatur eius auctio "Beautiful Inside My Head Forever" in Domo Sothebyanâ Londinensi.

 


Opus Hirstianum, c.t. "Anatomia angeli" in Domo Sothebyanâ Londinensi monstratum


Damiani Hirstii "Porci volent"


Aliqui operarius in Domo Sothebyana praeterit Damiani Hirstii artificium, c.t. „Regnum" – canicula tigrina, i.e. Galeocerdo cuvieri, formaldehydo conservata


Visitatores in Domo auctionum Sothebyana Londinensi praetereunt Hirstianum artificium, cui titulus est symbolicus „Vitulus aureus" – et haec auctio ipsa est saltatio circa vitulum aureum.


Visitatores existimant „Regnum" Hirstianum, caniculam tigrinam formaldehydo conservatum.


Damiani Hirstii "Novum Midae mendacium": Num aurum reverâ mentitur?


Visitatores in Domo Sothebyanâ merces probant.


Damiani Hirstii "Somnium" et...


...artificium illi valdâ simile, c.t. est "Iter incredibile" – ambo artificia insunt indici auctionis.


Ars computandi: Visificio in auctione ostenduntur pretia.


Catalogus emptorius exclusivus: Aliqui visitator secum gerit programma auctionis Sothebyanorum Hirstianae.


Ecce multum laborum: Sothebyani in indice habent 223 res subhastandas ("lots").


Nonne vultis aliquantulum plus liceri? Summus auctionator conatur temptare collectores atque venditores, ut plus praebeant pecuniae.


Quidam licitator licetur pro Hirstiano „Vitulo aureo".

 

Nam prima auctio, ad quam artifex ipse omnia opera sua uno anno creata curavit apportanda, successit felicissime. Sothebyani suavissime affecti hunc eventum appellaverunt „historicum". Et artifex ipse? Qui ipse rem appellavit „distributionem ad normas democraticas redactam".

Damianus Hirst hoc serio dixit, et hunc gradum hoc ipso tempore facit, ut subeat periculum audax, quo demonstret, quam obnoxius sit mercatus artificiorum a paucorum hominum electorum stratagematis distribuendi. Hoc ei contigit.

Et quid de vituperationibus venditorum, qui putant se neglectos esse? Quae sunt hypocriticae. Nam domûs auctionum iam pridem se associaverunt venditoribus; e.g. taberna artificiorum, quae appellatur "Haunch of Venison", spectat ad domum auctionum „Christie's", taberna „Saatchi" se associavit domui auctionum „Phillips de Pury".

Die Lunae venit nuntius desideratissimus: omnes merces primi diei auctionis esse venditas idque pretio 70,5 (septuaginta – virgula – quinque) librarum. Canicula marina formaldehydata vendita est pretio 9,5 (novem – virgula – quinque), quod erat altero tanto maius quam erat aestimatum.

Nec defuerunt aliae res mirae ac incredibiles: Parvum artificium, cui infuerunt reliquiae sigarellorum, primo praebitum est pretio 10.000 (decem milium) librarum, denique subhastatum est pretio 90.000 (nonaginta milium) librarum. Papiliones, rubri et caerulei, marinibus angustis, altis, ellipsoideis circumdati, multo maioris venditi sunt quam pretio aestimato.

Omnia, quae praebita non sunt pretio nimis magno, habuerunt multos licitatores – ut pretia augerentur. Merx, quae dicitur „plana" parieti affigenda sine morâ maioris vendita est pretio aestimato.

Sic die Martis res est continuata. Summa pecuniarum accepta est 111 (centum undecim) milionum euronum. Numquam antea auctione operum singuli artificis acceptum est tantum pecuniae. Antea summa pecuniae maxima ex auctione unius artificis accepta erat a.1983 (anno millesimo nongentesimo octogesimo tertio): 88 (duodenonaginta) opera Pauli Picassonis subhastata erant pretio 14 (quattuordecim) euronum.

Emptrices iuvenes et attractivae

Pro Henrico (Heiner) Bastian Germano mercatore artificiorum eiusdem filius Aeneas Bastian in oeco licitus est, in locum Laurentii (Larry) Gagasion Hirstiani mercatoris Neoeboracensis, suppositus erat Stephanus Ratibor eiusdem cooperator Londinensis, iuxta eum sedebat Jay Joplin, primus venditor artificiorum Londinensis.

Ambo pretia licendo non exauxerunt, sed emerunt moderatius. At Joplinus ad quandam magnam picturam accipiendam vehementer licitabatur, ut tandem acciperet pretio nongentarum milium librarum. Qua pictura monstratur artifex, fere puer, iuxta caput senis; eadem usque nunc iam exstitit forma minoris photographematis.

Coloniensis quaedam collectrix artificiorum privata in oeco sedens: "Hanc rem" inquit „ut acciperet, ille vere pugnavit". Se vidisse multas bellas puellas - mirum esse, quod nulli viri illas comitarentur – quae licerentur pro nonnullis imaginibus. Illas videri licitas esse, ut ipsae possiderent imagines, quaenam mediatrix mulieri ignotae iuxta e se sedenti insusurraret „exopta mihi, ut accipiam", antequam manum tolleret et licitaretur pro imagine papilionum?

Frangitur mercatus pecuniarum, artificiorum triumphat

Prioribus duodecim mercibus venditis remissi sunt animi et subhastantium et cooperatorum telephonantium et hominum empturientium in oeco sedentium. Nam non licuit prorsus ignorare crisin mensarum argentariarum neque calamitatem bursae Neoeboracensis.

Isti calamitati iam in visitatione artificiorum oppositum est dogma „Redeamus ad bona realia" – quod videtur confirmari. Nam cum frangatur mercatus pecuniarum, artificiorum mercatus floret in dies abundantius; ita apparuit in hac auctione.

Calamitas bursae Neoeboracensis quantacumque sit, vespere ante auctionem Sothebyani invitaverant ad convivium, scilicet cum artifice agendum, et tam vehementer saltatum est, ut imago illa sigarellorum postridie esset restauranda.

Damianus autem, qui per totum diem inter artificiorum aspectationem in domo auctionis fuerat, perrexit celebrare. Cum amicis, quorum plerique sunt musici necnon cum sodalibus inveteratis, quos olim Berolini cognoverat stipendiarius illius DAAD.

Damianus operibus suis vult demonstrare, quam frigida sit societas humana, vult demonstrare humana victa esse ab inhumanis, „saevitiam vitae perditae et fallacis".

At fortasse expositione, c.t. "Beautiful Inside My Head Forever", quae ab aliis appellatur „auctio Sothebyana", Damianus tam vehementer delectatur et futuris tam bene confidit, ut opera eius mox habeant aspectum prorsus alium.

Quis scit.

Hanc relationem d.16.m.Sept.., h.16.03, a.2008 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam (titulus originalis: „HIRST-AUKTION IN LONDON – Schlachtfest mit dem Goldenen Kalb") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae