Annus
2 0 0 8


De ingenti acceleratore

De ingenti acceleratore

Die X mensis Septembris haud longe a Geneva experimentum mirabile coepit: quo immanem diruptionem (Big Bang) unde universa orta sunt physices studiosi imitati sunt. Auctor insoliti experimenti est Consilium Europaeum Requisitionis Nuclearis (CERN), a plerisque nationibus Europae creatum. Experimenti initia mane coeperunt, ut studiosi pro certo haberent machinam acceleratoriam optime exstructam esse, quae sex milia milionum euronum pretio stetit: cui nomen datum est Latus Hadronum Conflictor (LHC). Protonum primae conflictiones mense Octobri tantum fient, anno proximo vehementissimae.

Mille milionum protonum, acie dispositi, circulum XXVII chiliometrorum percurrit; totidem postea opposito motu circumvecti sunt. Longe tamen tardius hodie particulae circumlatae sunt quam mense proximo: tum fere celeriter tamquam lux protones perferentur. "Duas ob causas - ait rector Consilii Robertus Aymar - commovemur, et quia grave opus perfecimus et quia nos novas res inventuros esse speramus."

Tria milia studiosorum, qui ad operam communem perficiendam operam dant, bosonem Higgsianum requirent, quid materies et antimateries differant indagabunt et qui status materiei tum fuerit, cum mundus esse coeperit, investigabunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae