05
d.05. m.Sept. a.2008, h.05:40
SUBINTRODUCTORES AUSTROAFRICANI
Haliotidas1 cochleas pretiosissimas rapi a piscatoribus piraticis
Acroteriopoli2 ex urbe refert Karl-Ludwig Günsche,in Latinum convertit Nicolaus Groß
Istud est commercium lucrosum, quod condicionibus Attalicis fit a gregibus subintroductorum3 scrupuli expertibus: qui in litoribus Austroafricae venantur haliôtidas cochleas marinas. In hac regione nonnullorum vicorum incolae omnes vitam sustentant captu haliôtidum illegitimo.
Acroteriopoli ex urbe – Propter defectum luminis postici Rianus (Riaan) Grange lucro commercii privatus est: Astyphylaces enim, cum autumno anni proximi in Africae Australis illustri Viâ Hortensi4 Rianum minus autoplaustrum5 gubernantem brevi ante Sinum Concharum6 nutu seorsim abduxissent – oculis forte in plaustri aream onerariam7 apertam coniectis ibidem invenerunt 12.302 (duodecim milia trecenta duo) haliôtidum, neglegenter tantum stragulo abdita. Tales cochleae marinae sunt marinus cibus delicatus unus ex omnium mundi pretiosissimis – itaque in Africâ Australi interim periclitantur, ne emoriantur.
Astyphylaces illi commeaticii in sede iuxta autocinetistam sitâ stupentes invenerunt etiam virum iam pridem sibi nôtum: Eugenium Victorem. Qui a.2004 (bis millesimo quarto) Portu Elisabethae8 in urbe erat comprehensus, quia secum portaverat 48 (duodequinquaginta) chiliogramma harum bestiarum, quae lêge proteguntur.
HALIOTIDES: QUOMODO HAE COCHLEAE MARINAE SUBINTRODUCANTUR
Haliôtides subintroductae: Hae cochleae marinae in multis terris habentur pro cibo delicatissimo – at in Africâ Australi periculum est, ne tota haec species emoriatur. Ibidem enim floret haliôtidum commercium.
Haliôtides in Africâ Australi a teloniariis confiscatae. Haec imago facta est a.2003 – magistratûs iam ex annis pugnant contra subintroductores.
Ecce coquus popinae Portûs Odôri (vulgo香港 Hongkong) haliôtidas praeparans: Sôlum Portum Odôrum in urbem Sinicam anno proximo praeterito 2000 (duo milia) tonnarum huius cochleae marinae transportata sunt. At in Africâ Australi pro tempore anni officialiter non licet capere plures quam 125 (centum viginti quinque) tonnas.
Magistratus unâ cum cooperatoribus lîtus perquirit ad subintroductores deprehendendos: Quaedam fundatio invênit integros vicos inter urbes Portum Elisabethae et Acroteriopolin sitos involutos esse commercio haliôtidum clandestino.
Ecce coquus Portu Odôro in urbe (香港) cibum haliôtidum parans: Ganeones vel cuppedinarii, ut hanc cochleam marinam accipiant, parati sunt ad summas pecuniae ingentes solvendas.
Tali aspectu sunt haliotides crudae.
Ecce haliotides siccatae in tabernâ Leontopolitanâ (Leontopolis = Singapur) conditae.
In Africâ Australi piscatio haliôtidum raptoria est lucrosissima. Nam haliôtides longitudine esse solent 25 (viginti quinque) centimetrorum, instructae sunt testâ conchoideâ9 atque nacrôsâ10. Cuppedinarii pro hôc cibo tam raro quam delicato solvunt ferê omne pretium. Ne totum genus haliôtidum exstirparetur, in Africâ Australi vetitum est, ne in uno anni tempore plures haliôtides caperentur quam 125 (centum viginti tonnae). At nuper a diurnariis relatum est anno proximo praeterito sôlum Portum Odorum in urbem11 exportatae sunt plus 2000 (duobus milibus) haliôtidum – pro quibus cryptopolae12 solvunt centum ferê miliones euronum.
Fundatio Helenae Suzman, organisatio iura humana defendendi, commercium haliôtidum illegitimum describit esse „negotium, quo in toto Promontorio Bonae Spei greges sceleratorum, qui associati sunt syndicatibus drogiariis internationalibus lucrantur multos miliones randorum13." Petrus (Pete) Britz oceanologus: „Die lucrativo" inquit „piscator raptorius, qui e nave operatur, solet lucrari 30.000 vel 40.000 (triginta vel quadraginta milia) randorum." Quae sunt duo milia septingenti (2700) vel tria milia quingenti (3500) euronum. Fundatio Suzmaniana invênit integros vicos inter Portum Elisabethae et Acroteriopolin involutos esse commercio haliôtidum illegitimo, etiam „ipsos pueros duodecim annos natos, qui lêge a poenâ sunt tuti." Greges haliôtidas rapientes adiuvari et occultari ab astynomis corruptis et teloniariis."
Catervas subintroductorum proelia committere sanguinolenta
Vicus Hawston in promonturio occidentali situs scatet piscatoribus rapacibus. Ibidem, antequam ab astynomis in vincula coniectus est, regnaverat Ernestus Solomons, archipirata catervae „Rooidakkies", quae proelia sanguinolenta committebat cum aliis catervis rivalibus. Fundatio Suzmaniana refert haec: "Ernesti negotia spectaverunt ad commercium drogarum et subintroductionem armorum et pecuniae tutoriae exactionem violentam necnon piscationem raptoriam".
Famosissima autem pirata vel potius piratria Promunturii Bonae Spei est Elisabetha Marx, cui supernomen impositum est "Abalone-Queen", i.e. Regina haliôtidum. Eadem mulier infamis a.2004 (bis millesimo quarto) in oppidulo Hermanus, quod propter balaenas suas in claritudinem pervênit, ad custodiam trium annorum condemnata est; ista archipiratria imperaverat catervae 56 (quinquaginta) piratarum et a Blaineo Lazaro investigatore speciali computatur a Novembri a.2001 usque ad Aprilem a.2002 negotiis haliôtidum illegitimis lucrata esse 6,6 (sex – virgula – sex) miliones randorum – i.e. sescentos sexaginta milia euronum.
Commercium illegitimum disponitur more militari: Ab urinatoribus, qui cochleas capiunt, per „cursores" plerumque minorennes, qui praedam ad lîtus afferunt et autoplaustrarios, qui mercem illegitimam distribuunt usque ad mediatores, qui adeunt exportatores – „isti omnes hac re lucrum accipiunt magnum", ut legitur in relatione Fundationis Suzmanianae.
Esse etiam indicia, e quibus pateat commercia partim fieri mercibus inter se permutandis: haliotidas austroafricanas permutari cum drogis Asiae Orientalis, ubi haliôtidam haberi pro medicamento aphrodisiaco. Praecipuê Sinenses referuntur vehementer empturire haliôtidas illegitimê ex Africâ Australi exportatas. Septimanâ proximâ praeteritâ cum numeri haliôtidum illegitimê Portum Odôrum in urbem Sinicam exportatarum innotescerent, Shaheen Moolla diurnariis ephemeridis "Cape Times" dixit astynomos atque inspectores piscatorios impares esse syndicatibus piratarum perfectê organisatis atque internationalibus impugnandis, qui instructi essent navibus velocissimis atque arte technicâ altiori. Idem Moolla prius fuit unus e praeceptoribus Austroafricani magistratûs piscatorii, hodie est consultor piscariae industriae quaestuosae. Idem: "Interim" inquit „notum est in litoribus Africae Australis piscationem raptoriam fieri facillimê".
Manus audax canibus haliotidas odorantibus instructa
Gubernatio austroafricana – postquam ante nonnullos annos operatio, quam appellaverat Neptunum, parum bene successit – novâ operatione, cui nomen imposuit Protectoris denuo bellum indixit praedonibus haliôtidum. Astynomi et teloniarii et vigiles litorales inter se cooperantur, ut tandem superent istas catervas piratarum. In unâ ex manibus audacibus sunt etiam canes, qui haliôtidas odorentur.
Speculatoribus non officialibus mandatum est, ut observata maturê indicarent. „Si" Eugenius Swart praeceptor Protectoris inquit, „illi acceperint indicia, quibus pateat fieri posse raptationes haliôtidum, illi nos certiores facient, ut mittamus manûs nostras audaces". Si necesse est, Eugenio licet niti ipsis militibus nauticis, ut praedones comprehendat. Eugenius Protectoris praepositus superbê: "Iam" inquit „nonnullos piratas comprehendimus". Eugenii enim gregi Protectori a concive certiori facto medio mense Augusto contigit, ut ante Insulam Phocarum14 in vincula conicerent tres piscatores piraticos.
At etiamsi iudices Austroafricani denique condemnant raptores haliôtidum, poenae saepe sunt stupendâ clementiâ. Ita iudex nomine Deon Bender Ignundum Welgemoed virum 55 (quinquaginta quinque) annos natum in piscatu raptorio flagranti deprehensum ad custodiam duodecim mensium in probationem damnavit. Quidam vir rei peritus: "Verisimile est" inquit „istum iam pridem redintegrasse negotium suum piraticum".
Tamen interim nonnulli cives Africae Australis videntur coepisse de hac re aliter cogitare. Itaque ecclesiae, administratores communitatum, gubernationes provinciarum, greges civium initiativi volunt curare, ut fama vici Hawston desinatur obscurari a haliôtidum subintroductoribus praedonibusque gregalibus et visatur a philotheorîs peregetîsve15. Ut incolae intellegant philotheôriam oecologicam16 fieri posse tam lucrosam quam piscatum raptoriam et scelera gregalia.
1 *haliōtis, haliōtidis f. est cochlea marina pretiosissima, quae imprimis a Sinensibus et Iaponibus emitur Attalicis condicionibus, quia ab iisdem habetur pro medicamento aphrodisiaco. Anglicê dicitur avalone, Hispanice abulón. Nomen haliôtidis zoologicum ducitur a verbis Graecis ἅλς, ἁλός, i.q. sal, mare et ὠτίς, ὠτίδος f. nomen avis cuiusdam, quod ducitur a nomine auris: οὖς, ὠτός n.; ergo haliôtis est i.q. auris marina, cfr theod. ‚Seeohr’. Nomen a zoologis confictum essse videtur secundum formam huius cochleae marinae. Quoad declinationem cfr flosculus, cui nomen antiquum est myosôtis, -idis f., quod valet ‚auris muris’; acc. sg. est myosôtida
2 i.e. Kaapstad vel Cape town, magna urbs Africae Australis prope Promontorium Bonae Spei sita.
3 *subintroductor, -oris m. i.q. Anglicê smuggler; Italicê contrabbandiere; Hispanicê contrabandista; Francogallicê contrebandier; Neograecê λαθρέμπορος; Theodiscê Schmuggler.
4 Angl. Garden route.
5 orig. Kleinlastwagen; Angl. small lorry/ truck
6 orig. Mossel Bay.
7 orig. Ladefläche; Angl. area of of loadroom, loading space/area, cargo area.
8 orig. Port Elizabeth. Portus Elisabethae est urbs Africae Australis quinta a maxima, in provincia Promontorii Orientalis sita. Nonnulli postulant, ut eidem urbs novum nomen imponatur: Nelson Mandela Bay, i.e. Sinus Nelsonis Mandelae.
9 *conchoīdeus, -a, -um i.q. conchae similis.
10 *nacrōsus, -a, -um est i.q. plenus matris margaritarum/perlarum/unionum sive +nacrae; +nacra, -ae f. est Latinum verbum mediaevale originis arabicae, cfr Angl. nacre; Ital. madreperla; Hisp. madreperla, nácar; Fr. nacre; Neogr. σεντέφι, ζάμβυξ; Theod. Perlmutt(er). *nacreus, -a, -um est i.q. e nacrā constans sive nacrae similis.
11 Portus Odōrus i.q. Hongkong 香港 =
12 cryptopōla, -ae m. Angl. black marketeer; Fr. trafiquant du marché noir; Theod. Schwarzhändler.
13 *randus, -i m. est moneta Austroafricana.
14 orig. Robben Island. Est illa insula, in qua Nelson Mandela erat incarceratus.
15 philotheōrus, -i m./ periegētēs, -ae m. i.q. Angl. tourist.
16 philotheōria oecologica i.q. orig. Öko-Tourismus.
Hanc relationem d.05.m.Sept. a.2008 h.05.40 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „SÜDAFRIKANISCHE SCHMUGGELINDUSTRIE – Piratenfischer plündern Seeschnecken-Population") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|