Annus
2 0 0 8


sss

De hodierno heroŽ

Primus Romaeus Priotto re vera heros aetatis nostrae vocari potest. Qui in ora Portus Tollis, parvi vici in extremo limite Padi (maximi Italici fluminis) deltae, Nonis Septembribus ultimum diem feriarum agebat. De improviso duo fratres, alter octo alter decem annos natus, matrem suam effugerunt et in aequor se immerserunt; confestim praesentes animadverterunt pueros iactari vitamque periclitari.

Nullo tempore intermisso, Primus Romaeus (quem in imagine aspicis) et Marius Sardei de litore in mare se deiciunt, usque ad puerulos tranant, illos arripiunt et in tutum matri perterritae tradunt. Repente Primus Romaeus in aquam decidit et fluctibus a litore volvitur; quem mulier quaedam ad oram vehit et frustra ad vitam revocare conatur. Nam vir animosus cordis ictu percussus respirare desierat. Mater perturbata "ille - inquit - pro liberis meis vitam donavit, numquam eum remunerari potero."

Haud dissimili modo ante unum anno haud longe a litore illo caementarius quidam qui ex Bosnia migraverat periit, duobus pueris Italicis e mari servatis.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae